Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.962 » Pag 136 - 137

6.962
136
137

136
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari eius salerni,
et secundo anno eius capue, glorioso principe, quam et secundo anno ducatus eius
amalfi et sorrento, mense iulius, octaba indictione. Ideoque ego putans filius quondam
iohanni clerici de locum nucerie, de sicut michi congruum est, vona etenim mea voluntate
per anch cartulam anie idoneis ominibus testes benumdedit, adque ad semper abendum
confirmo tivi machenolfi filio quondam machenolfi de eodem locum nucerie inclita quartam
parte de una pecia de terra, cum abellanietum, quod ego abeo in iamdictum locum nucerie
a super sanctum priscu, ubi ad pucianu et catalubulu dicitur, et est terra ipsa per as
fines et mensuras: de pede a pars occidentis fine tua predicti machenolfi, inde sunt passi
tridecim: a pars meridie et inde fine tua, sunt inde passi decem et septem: a pars orientis
fine sancte marie, inde abet passi quadtuordecim: a pars septemtrionis fine de eredes
mari iamfreda et inde passi quadtuordecim, totum ad iusto passum homini est mensuratum.
hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de via sua infra, predicte finis et mensurie inclita
quartam parte, in pars occidentis coniunta ad fine tua, tibi iamdicto machenolfi benumdedit,
ad securiter et firmiter amodo et semper omni tempore antistandum et possidendum,
dominandum tu tuique heredibus illut eos abendum, et faciendum omnia quod volueritis,
sine omni mea et de meis heredibus aut cuiquam hominibus contrarietatem vel requisitionem.
Unde pro confirmandam staviliscenda supradicta mea venditione, a presentis recepi
a te qui supra machenolfus emtorem meum statutum pretium, i sunt auri tari boni
duo in omne deliberatione, sicut inter nobis combenit: finitoque vero pretium ipsum aput
nos eam ratione, de qua ego iamdictus petrus vona mea voluntate guadia tivi predictus
machenolfus dedit, et mediatore tibi posuit iohannes pipula filius quondam sergi; et per
ipsa guadia obligo me et meis heredibus amodo et semper antistandum et defensandum
tivi tuique heredibus tota et inclita suprascripta mea vinditione da omnes homines, omnique
partibus; et si taliter omnia suprascripta illut tivi tuique heredibus non defensaberimus,
aut si ego vel meis heredibus illut vel exinde vobis vestrisque heredibus tollere aut
contrare quesierimus per quabis rationibus; ideo per supradicta guadia obligo me et meis
heredibus ad componendum tivi tuique heredibus decem auri solidos constantinos et questio
137
et causatio nostra et de nostris heredibus sit exinde tacita et bacua, et taliter scribere
rogavimus te iohannes notarius, actum nucerie.
+ ego romoaldus
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio