|
234
+ In nomine domini vicesimo sexto hanno principatus domni nostri guaimarii glorioso
principe, mense martius, duodecima indictione. memoratorium factum a nobis urso filio
leoni et stephanus filio petri, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradiderunt
nobis ad pastenandum alerisi et godini germanis filiis quondam adelgari una pecia
235
de terra campense, quod abunt in locum nuceria ubi tostacio vocatur, et proprio ad grotta
aceprandi dicitur, per hec finis et mensurie. A pars septemtrionis fine via, inde passi
quadraginta duo: ab occidente fine suaque germani, inde passi centum sidecim: a meridie
similiter fine illorum, inde passi quinquaginta duo, sicut vadit per hore de iamdicta gripta
que dicitur da aceprandu, sunt indeque ipsi quinquaginta duo: a pars orientis similiter
fine illorum, sicut se coniungit ad ipsa via priore fine, sunt inde passi centum sidecim,
totum ad iusto passum homini mensuratum; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie
inclitum cum vice de via sua ipsi nominati alerisi et godeni nobis iamdicti stefani et ursi
tradiderunt ad pastenandum arbustum tali ordine, ut amodo et semper ad nostram et de
nostris heredibus sint potestatem, eos tenendum et dominandum, et fovee et omnis nostre
utilitatis iuxta rationem ibidem faciamus, et faciamus ibidem seditum, et unus ex nobis
vel filiis nostris ibidem abitemus et pastenemus eos arbores et vites de bono vitineo; sic
namque, ut ad completi amodo quindecim annos nos autem et nostris eredibus habeamus
in tota iamdicta tradictione per supradicte finis et mensurie perfectum arbustum vitatum,
factum, operatum, cultatum iuxta consuetudinem ipsius loci, et sicut de tantos annos esse
meruerit; et da inde in antea omni tempore annualiter aptis temporibus lavoremus et cultemus
nos ipsa iamdicta tradictio de super et de suptus iuxta consuetudinem de ipso locum,
et, ubi meruerit, ibidem arbores et vites nos eos ibidem plantemus et propaginemus, sic
itaque, ut annualiter bonum paread lavoratum et cultatum; et quantum vinum vel quitquit
fruges amodo usque decem anni inde exierit, totum eos nobis abeamus nos et nostris
heredibus, et nullam inde nobis tollant, nec illis, nec illorum eredes; et da ipsi decem
anni in antea omni tempore per tempore vindemie annualiter faciamus illis vel eorum
eredes scire, ut dirigant ibidem missum illorum, et nos totum ipsa tradictio apto tempore
vindemiemus, et quantum vinum de tota ipsa tradictione exierint da ipsi decem anni in
antea, omni tempore illis vel missum eorum tollant tertiam partem, et nos et nostris eredibus
tollamus inde due sortis, et adsignet illis vel suis eredibus nobis nostrisque eredibus
organeum ad cellarium, quod illis abuerint in plano uius nucerie, et nos annualiter
conciemus et studiemus, sicut meruerit, et reponamus illum in ipso cellarium, et portemus
nos ipsa eorum sortione de ipso vinum usque ipso cellarium salvum, et in ipsum organeum
illut mittamus; et dum ipse missum eorum ibidem super ipsa vindemia fuerint ad
procurandum ipsa sua sortionem, quod da nobis eorum evenerint, nos illum nutriamus
secundum nostram possivilitatem, et demus ei palmentatica iuxta rationem; et de quod amodo
et semper ibidem seminatum fuerint, demus inde eorum terraticum iuxta consuetudinem
ipsius locis; si autem aliquando tempore nos vel nostris heredibns non voluerimus
236
aut non potuerimus ipsa iamdicta tradictio tenere et lavorare per iamdictum ordinem,
tunc liceant nos et nostris heredibus inde exire cum casis et omnibus aliis nostris movilibus
et yret cum eo ubi voluerimus, et tota ipsa iamdicta tradictio operata et cultata,
qualis illo tempore meruerit, remittamus ipsorum germani et de illorum heredes, faciendum
exinde omnia quod voluerint. Iterum, si aliquando tempore antequam illut eorum remiserimus,
ut iam diximus, si propter iram senioris fugiendi vel pro qualivet causa de hac
terra exierimus, inclita ipsa tradictio revertat ad potestatem ipsorum germani vel de illorum
heredes tali ordine, ut si infra tres anni hic in anc terra redierimus ad abitandum,
inclitum ad nostra vel de nostris heredibus perveniat potestatis, at tenendum et lavorandum
illut per iamdicto ordine. Unde per bona combenientia guadia nobis ipsi germani dederunt,
et mediatores nobis posuerunt maraldus filius amoniti et madelmus nepotem eius
filium madelmi; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri Constantini.
Et unc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
+ Ego godeni
+ Ego romoaldus.
| |