|  | 
 + In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
 Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus domini
 nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense maio tertia indictione.
 Ante me Siconem comitem et iudicem Manso Atrianensis
 filius quondam Iohannis Atrianensis coniunctus est cum Disiio
 filio quondam Romoaldi et cuiusdam Monde monache et cum Lupeno
 
 Atrianensi filio quondam Iohannis Atrianensis, qui nunc
 Deo favente monachus est, et cum Iohanne filio quondam Constantini
 de Comite Marino et Petro filio quondam Tanselgardi comitis
 et Petro filio bone recordationis domni Guaimarii principis
 et Iohanne Atrianensi filio quondam Ursi Atrianensis et
 per ipsum Mansonem ostense sunt scripte que feci legere, continebant:
 Ego Manso Atrianensis filius quondam Iohannis feci tres
 sortes de rebus de locis Salitto ubi Gallucanta dicitur et Pasciano,
 que est terris cum vineis et silbis et vacuo et insitis et
 illud comune habeo cum Lupeno Atrianensi filio Iohannis
 qui nunc monachus est et cum Disiio filio quondam Romoaldi
 et cum Urso et Landelaica et Ytta germani filii quondam
 Mauri Atrianensis qui dictus fuit Caputus et cum Iohanne
 et Landolfo et Sergio et Marino germani filii quondam Constantini
 et Sikelgaita monacha et Dumnella sorores et filie quondam
 Iannacii Atrianensis et cum Urso et Iohanne filii quondam
 Ursi Atrianensis, unde pertinet ipsis Lupeno et Disiio et
 Landelaike et Itte tertiam partem et ex ipsa tertia pars pertinet
 ipsi Lupeno tertiam partem; reliquas duas partes ex ipsa
 tertia parte pertinet ipsis Urso et Landelaike et Itte et suprascripti
 Disiii. de reliquis vero duabus partibus de omnibus
 suprascriptis rebus pertinet ipsis Iohanni et Landolfi et Sergii
 et Marini et Sikelgaite et Dumnelle et Iohanni et Leoni et Sicarde
 germani filii quondam Leonis Atrianensis et Ursi et Iohanni
 unam partem. reliqua vero parte de ipsis tribus portionibus
 de omnibus suprascriptis rebus michi est pertinens. prius
 vero divisi illud de ipso loco Pasciano et feci inde tres sortes.
 primam in parte orientis per fines et mensuras: a parte
 septemtrionis est finis medium vallonem qui Calabrice dicitur
 et mensurati a super cilium ripe ipso vallone incipiente
 mensura ipsa a murice de petre que sunt intus ista sorte a super
 ripa de ipso vallone et vadit rectum in partem occidentis
 a super ipso cilio passus centum sedecim; ab oriente est
 finis medium alium vallonem, tantum ipsa mensura non descendant
 in ipso orientali vallone set fiant ipsa mensura incepta
 ab ipsa murice de petre sicut suprascriptum est; a parte
 quasi meridiei est finis via sicut revolvit, inde passus octoginta
 quattuor; a parte occidentis est finis capite de ipse
 
 relique due sortes. et adiunxi in istam sortem tota una
 pecia de terra cum aliquanta vinea vetusta de ipso loco Salitto
 et silba intra quam palmentum fabricatum est, que a parte
 orientis coniuncta est ad via que vadit ad ecclesiam Sancti Liberatoris
 de quantum ibidem et coniunctum nobis comune pertinet,
 cum integra altera pecia de terra vacua silbosa de
 ipso loco Salitto suptus et coniunctum a parte occidentis ad
 ipsa via que ascendit ad ipsa ecclesia Sancti Liberatoris et a
 parte meridiei qualiter descendit a spelunca que est in ipso
 monte et vadit in partem orientis usque medio vallone qui
 discernit ab alia sorte et ascendit ipso vallone ad res ecclesie
 Sancti Biti indeque a septemtrione est finis aliorum sicut
 revolvit, et tota una pecia de terra cum silba de ipso loco Salitto
 que dicitur da lu Castaniu Ballanaru, que a parte meridiei
 coniuncta est ad fine mea sicut inde via comune discernit
 et a septemtrione ad medio vallone coniuncta est, et tota
 una pecia de terra vacua de ipso loco que dicitur Plaia, que
 a parte meridiei ad medio ipso vallone coniuncta est de
 quantum ibidem et coniunctum habemus: ex hoc feci esse primam
 sortem cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis. secunda
 sors feci esse partem illam a parte meridiei de ipsa
 terra cum insiteto de illud de ipso loco Pasciano per fines et
 mensuras: a parte orientis est finis ipsa prima sors sicut
 inde via comune discernit, inde passus viginti; a parte septemtrionis
 est finis tertia sors, inde passus quinquaginta,
 et est ibi lata ista sors recte in parte meridiei usque
 ipsa via passibus viginti duobus; et a completis ipsis quinquaginta
 passibus vadit in partem occidentis inter ipsas sortes
 passus quinquaginta quinque et est ibi lata ista sors recte
 in parte meridiei usque ipsa via passus viginti quattuor; et
 a completis ipsis quinquaginta quinque passibus vadit in
 occidentem inter ipsas sortes passibus septuaginta, et est
 ibi lata ista sors recte in parte meridiei usque ipsa via
 passus viginti sex; et a completis ipsis septuaginta passibus
 vadit in partem occidentis inter ipsas sortes passus septuaginta
 tres, et est ibi lata ista sors recte in parte meridiei
 usque ipsa via passus viginti unum; et a completis ipsis septuaginta
 
 tribus passibus vadit in partem occidentis inter
 ipsas sortes usque medium vallonem qui adtrabersat ipse
 sortis, et est ibi lata ista sors recte in parte meridiei usque
 ipsa via passus viginti quattuor et abinde ubi incepti sunt ipsi
 viginti quattuor passus vadit in partem occidentis inter
 ipsas sortes usque pedibus rupis magnis; a parte occidentis
 est finis res ipsorum rupum; et omni tempore ambo ipse
 sortis per pede de ipsis rupis fiant per latitudinem ad equale
 mensura. et adiunxi in istam sortem partem meridianam de
 illud de ipso loco Salitto, que est terra cum vinea et vacuo
 et silba que est per fines: a parte septemtrionis est finis
 tertia sors; a parte occidentis est finis via et finis aliorum
 sicut revolvit et descendit usque medio ipso vallone qui
 discernit ab ipsa prima sorte et vadit ipsum vallonem ad ipsas
 res suprascripte ecclesie Sancti Biti, et per medium ipsum vallonem
 descendit usque via Nucerina, et abinde ascendit per
 alium vallonem qui Gallucanta dicitur et coniungit cum subscribenda
 tertia sorte: ex hoc feci esse secundam sortem
 cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis. tertia sors feci esse
 partem illam a septemtrione de illud de ipso loco Pasciano
 per fines: a parte septemtrionis est finis medium ipsum
 vallonem qui Calabrice dicitur; a parte meridiei est finis
 caput suprascripte vie que comune dimisi et finis ipsa secunda
 sors; a parte orientis est finis ipsa prima sors; a parte
 occidentis est finis ipse pes suprascriptorum rupum sicut
 suprascriptum est. et fiant de longitudinem ambo ipse sortis per
 pede de ipsis rupis ad equale mensura; et partem a septemtrione
 de ipsa terra cum vinea de ipso loco Salitto per
 fines et mensuras: a partibus occidentis et septemtrionis est
 finis via, per ipsa via mensurati passus octoginta octo; a
 parte orientis est finis medio ipso vallone qui Gallucanta
 dicitur, intra ista sorte recte mensurati a super cilium ripe ipsius
 vallonis passus quinquaginta duo; a meridie est finis
 ipsa secunda sors. ex hoc feci esse tertiam sortem cum vice
 de ipsis viis et de aliis viis suis, et unusquisque habeant per
 partes de ipsis sortibus quod compreenserint, sicut inde illorum
 pertinet per suas rationes, suprascriptis mensuris iust
 passu hominis mensuratis.
 
 Cum autem ipse scripte fuerunt ostense et lecte, sicut inter eos convenit,
 prius ipse Iohannes filius Constantini pro parte sua
 et Landolfi et Sergii et Ursi et Marini germanorum suorum ac filii suprascripti
 Constantini de Comite Marino et pro parte Iohanni
 et Leoni et Sicarde germani filii quondam Leonis Atrianensis et
 ipse Petrus filius Tanselgardi pro parte suprascripte Sikelgaite genitricis
 sue, et ipse Petrus filius Guaimarii pro parte memorate
 Dumnelle genitricis sue, et ipse Iohannes filius Ursi pro parte sua
 et ipsius Ursi germani sui ac filii suprascripti Ursi Atrianensis
 compreenserunt ipsam secundam sortem integram qualiter superius
 facta est cum omnibus que intra eam sunt omnibusque suis pertinentiis
 et cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis. ea ratione
 ut semper sit in potestate ipsorum germanorum filiorum Constantini
 et suprascriptorum germanorum filiorum Leonis et memorate
 Sicarde sororis illorum et ipsorum sororum Sikelgaite et Dumnelle
 et ipsorum germanorum filiorum Ursi et heredum illorum illarumque;
 et quisque ex eis et eorum illarumque heredes tantum ex
 ipsa sorte quam compreenserunt ut dictum est habeant quantum
 quisque ex eis de ea legaliter et per suas rationes habere pertinet
 et faciant ex eo quod voluerint. et ibique presens ipse Lupenus
 pro parte sua et ipsorum Ursi et Landelaike et Ytte filiorum suprascripti
 Mauri Caputi et ipse Disiius pro parte sua compreenserunt
 ipsam tertiam sortem integram qualiter superius facta est
 cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum
 vice de ipsis viis et de aliis viis suis. ea ratione ut tertiam partem
 integram ex ipsa tertia sorte sit semper in potestate ipsius Lupeni
 et heredum eius et faciant de ipsa tertia parte quod voluerint,
 et duas partes ex ipsa tertia sorte sit semper in potestate ipsius
 Desidei et suprascriptorum Ursi et Landelaike et Itte filii suprascripti
 Mauri et heredum illorum illarumque et quisque ex eis et earum
 eorumque heredes licentiam habeant de eo quod eis ex ipsis
 duabus partibus legaliter et per suas rationes habere pertinet facere
 quod voluerint. et ipse Manso compreensit ipsam primam sortem
 integram qualiter superius eam fecit esse cum omnibus que intra
 eam sunt omnibusque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et
 de aliis viis suis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Mansonis
 et heredum eius, et liceat ipsam Mansonem et eius heredes
 de ea facere quod voluerint.
 
 
 et per convenientiam ipsi Lupenus
 et Disiius et Iohannes filius
 Constantini et Petrus filius Tanselgardi
 et Petrus filius
 domni Guaimarii et Iohannes
 filius Ursi, tamen ipse Lupenus
 pro parte sua et ipsorum Ursi
 et Landelaike et Itte filii suprascripti
 Mauri, et ipse Iohannes
 filius Constantini pro parte sua
 et ipsorum Landolfi et Sergii et
 Ursi et Marini germanorum suorum
 et pro parte Iohannis et
 Leonis et Sicarde filii suprascripti
 Leonis, et ipse Petrus filius
 Tanselgardi pro parte suprascripte
 Sikelgaite genitricis sue,
 et ipse Petrus filius domni
 Guaimarii pro parte suprascripte
 Dumnelle genitricis sue, et ipse
 Iohannes filius Ursi pro parte
 sua et ipsius Ursi germani sui guadiam
 ipsi Mansoni dederunt et
 fideiussores ei pro sua et eorum
 parte posuerunt Leonem Atrianensem
 qui de Marenda dicitur,
 filium quondam Mansonis
 Atrianensis, et Sergium
 filium quondam Sergii, qui fuit
 filius Mastali, et per ipsam guadiam
 ipsi Lupenus et Disiius et
 Iohannes filius Constantini et
 Iohannes filius Ursi obligaverunt
 se et suos heredes semper
 
 
 et per convenientiam ipsi Lupenus
 et Disiius et Manso, tamen ipse
 Lupenus pro parte sua et ipsorum
 Ursi et Landelaike et Ytte
 guadiam ipsi Iohanni filio
 Constantini et Petro et Petro et
 Iohanni filio Ursi dederunt
 tamen ipsi Iohanni filio Ursi pro
 parte sua et ipsius Ursi germani
 sui et eidem Iohanni filio Constantini
 pro parte sua et ipsorum
 Landolfi et Sergii et Ursi et
 Marini germanorum suorum et
 suprascriptorum Iohanni et Leoni
 et Sicarde filiorum suprascripti
 Leonis et ipsis Petro et Petro
 pro parte de ipsis genitricis eorum
 et fideiussorem eis pro sua et
 illorum parte posuerunt Leonem
 Atrianensem cognomento de
 Marenda filium quondam Mansonis
 Atrianensis. et per ipsam
 guadiam obligaverunt se et suos
 heredes semper permanere cum
 ipsis Iohanne filio Constantini et
 Landolfo et Sergio et Marino germanorum
 suorum et Iohanne et
 Leone et Sicarde filii Leonis et Sikelgaite
 et Dumnelle et Iohanni et
 Ursi germani filii Ursi et eorum
 heredibus in iamdicta divisione
 et in omnibus qualiter suprascriptum
 est; et semper ipse Lupenus
 et suos heredes faciant in suprascripta
 
 
 divisione qualiter prelegitur
 permanere ipsos Ursum et
 Landelaicam et Yttam filii suprascripti
 Mauri et eorum heredes.
 et si ipsi Lupenus et Disiius et
 Manso et eorum heredes
 semper in suprascripta divisione
 qualiter prelegitur semper firmiter
 non permanserint et ipse Lupenus
 et suos heredes ipsos Ursum
 et Landelaicam et Yttam filios
 suprascripti Mauri et eorum
 heredes semper in ipsa divisione
 qualiter prelegitur permanere
 non fecerint et suprascripta vel
 ex eis quicquam removere aut
 contradicere presumpserint, per
 convenientiam et per ipsam guadiam
 ipsi Lupenus et Disiius et
 Manso obligaverunt se et suos heredes
 componere ipsis Iohanni
 et Landolfi et Sergii et Ursi
 et Marini filii Constantini et
 Iohanni et Leoni et Sicarde filii
 Leonis et Sikelgaite et Dumnelle
 et Iohanni et Ursi filii Ursi et
 eorum heredibus quinquaginta
 auri solidos constantinatos et
 in suprascripta divisione qualiter
 suprascriptum est semper firmiter
 permanere et sicut suprascriptum
 est adimplere. quod autem
 superius inter virgulos scriptum
 est legitur in uno loco: "et Iohanni
 et Leoni et Sicarde filii Leonis
 
 
 permanere cum ipso Mansone et
 eius heredibus in suprascripta divisione
 qualiter superius
 scriptum est et non querant eam
 aliquando tempore removere
 aut contradicere; et semper ipse
 Lupenus et suos heredes faciant
 in suprascripta divisione permanere
 ipsos Ursum et Landelaicam
 et Yttam filii suprascripti Mauri
 et eorum heredes; et ipse Iohannes
 filius Constantini et suos
 heredes omni tempore faciant
 permanere in ipsa divisione sicut
 suprascriptum est ipsos germanos
 suos Landolfum et Sergium et
 Ursum et Marinum et iamdictos
 Iohannem, Leonem et Sicardam
 filios suprascripti Leonis et illorum
 heredes; et ipse Petrus
 filius Tanselgardi obligavit se
 et suos heredes per ipsam guadiam
 semper faciant permanere
 psam Sikelgaitam genitricem
 suam et illius heredes et suprascriptus
 Petrus filius domni
 Guaimarii per ipsam guadiam
 obligavit se et suos heredes
 semper in suprascripta divisione
 faciant permanere ipsum Dumnellam
 genitricem suam et eius
 heredes et ipse Iohannes filius
 Ursi omni tempore et eius heredes
 faciant in ipsa divisione sicut
 suprascriptum est permanere
 
 
 ipsum Ursum germanum
 suum et eius heredes. et si ipsi
 Lupenus et Disiius et Iohannes
 filius Constantini et Iohannes
 filius Ursi et illorum heredes
 semper in suprascripta divisione
 qualiter suprascriptum est cum ipso
 Mansone et eius heredibus firmiter
 non permanserint et ipse
 Lupenus et eius heredes ipsos
 Ursum et Landelaicam et Ittam filii
 suprascripti Mauri et eorum heredes
 in ea permanere non fecerint,
 et ipse Iohannes filius
 Constantini ipsos Landolfum et
 Sergium et Ursum et Marinum
 germanos suos et suprascriptos
 Iohannem et Leonem et Sicardam
 filii suprascripti Leonis
 et eorum heredes ibidem permanere
 non fecerint, et ipsi Petrus et
 Petrus illorumque heredes ipsas
 genitrices suas et earum heredes
 et ipse Iohannes filius
 Ursi et suos heredes ipsum germanum
 suum Ursum et illius heredes
 in suprascripta divisione
 qualiter suprascriptum est permanere
 non fecerint et suprascripta
 vel ex eis quicquam removere
 aut contradicere presumpserint,
 per convenientiam et per ipsam
 guadiam ipsi Lupenus et Disiius
 et Iohannes filius Constantini
 et Petrus et Petrus et Iohannes
 filius Ursi obligaverunt se et
 
 
 Atrianensis" et in alio: "et
 Leonis", in altero: "dederunt";
 et quod disturbatum paruerit legitur:
 "meridie". Et taliter pro
 parte suprascriptorum germanorum
 filii Constantini de Comite
 Marino tibi Iohanni notario
 scribere precepi. S.
 
 
 suos heredes componere ipsi
 Mansoni eiusque heredibus quinquaginta
 auri solidos constantinatos
 et in suprascripta divisione
 qualiter suprascriptum est semper
 firmiter permanere et sicut suprascriptum
 est adimplere. quod
 autem superius inter virgulos
 scriptum est in uno loco legitur:
 "tribus" et in alio: "et
 eorum heredes" et in altero:
 "permanere" et in cetero "et illarum
 heredes", et quod disturbatum
 paruerit legitur in uno
 loco: "Iohannes filius" et in
 alio: "illo". Et taliter tibi Iohanni
 notario scribere precepi. S.
 + Ego qui supra Sico iudex.
 |  |