65 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domimino 
nostro basilio magno imperatore anno quimquagesimo quarto sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quimquagesimo primo: Die 
decima mensis decembrii indictione duodecima neapoli: Certum est me iohannem 
filium quidem domini mastali ductoris primarii et quondam domina maria 
honesta femina qui marenda clamabatur postmodum vero monacha dudum 
iugalium personarum: A presenti die promtissima voluntate venumdedi et 
tradidi tivi domina anna nunc vero monacha filia quondam domini iohanni 
gaietani relicta autem quondam domini gregorii millusi postmodum vero 
monachi: IDest integra omnem portionem et pertinentia mea de terras que 
abeo in loco qui vocatur quarto maiore quamque et integra portionem et 
pertinetia mea de alias omnes terras que abeo in monte pausilipense. quod 
inferius nominatibe dicimus. In primis integra portionem mea de terra 
posita in memorato loco quarto maiore ad sancta maria qui dicitur ad scandola. 
qui est coniucta de uno latere cum terra portionis maru pappacoda: 
seu et integras duas terras meas ibi ipsum in quarto ad pede de monte 
de infe. qui sunt iusta terra heredum domini cesarii appaea et iusta terra 
heredes domini gregorii falconarii quamque et integra alia terra mea posita 
in memorato loco monte pausilipense hubi est illa piscina communis: 
unde tivi ipsa homnem portionem et pertinentia mea de memorata piscina 
quantum ad oc exinde pertinet venumdedi. una cum scapulas et rioras suas 
qualiter badunt da fine de terra et scapulas monasterii insule salbatoris. qui 
sunt ibidem a parte occidentis et ab inde in parte horientis quantum memorata 
terra mea badit usque ad via qui descendit in foris gripta. Iterum 
et qualiter da via pubblici qui ibi est a parte meridiana badit et descendit 
in parte de foris gripta usque ad finem qui est de foris gripta et de eodem 
monte pausilipense Insimul una cum integra portionem mea de silba communi 
quantum ad oc exinde pertinet: simulque venumdedi et tradidi tivi. et 
integra una corrigia mea de terra que nominatur pinum sita in scapula ipsius 
monte pausilipense qui est da parte horientis coniucta cum terra ursi de 
66 
pergola: qualiter descendit usque ad mare. Insimul una cum arboribus et 
fructoras suas seu et cum introitas suas et omnibus eis pertinentibus. pertinente 
michi per donationem per firmissimum dispositum que fecit quondam drosu 
honesta femina coiux mea. seu et ad memorata quondam coniux mea pertinuit 
per parentorum suorum. et ea in portione sua tetigit per notitias suas. et 
per firmissimam chartulam convenientie divisionis mea da quidem anna honesta 
puella uterina germana sua cognata mea que et ipsas notitias de memorata 
quondam coniux mea. et memorata firmissima chartula convenientie divisionis 
que ego adpreensi da memorata cognata mea. ego apud me abeo 
pro alium que continunt: De quibus nichil michi ex ys omnibus memoratis 
portionis mee aliquod remansit aud reserbavi nec in aliena cuiusque persona 
quod absit commisit aud iam commicto potestatem: Ita ut a nunc et deinceps 
hec omnibus memoratis qualiter et quomodo superius legitur a me tivi 
sit venumdatus et traditus in tua tuisque heredibus sit potestatem queque 
exinde facere volueritis ab odierna die semper liberam abeatis potestatem: 
et neque a me memorato iohanne neque a meis heredibus nec a nobis personas 
summissis nullo tempore nunquam tu memorata domina anna nunc 
vero monacha aud tuis heredibus quod absit habeatis exinde aliquando quacumque 
requesitionem haud molestia per nullum modum nec per summissas 
personas ha nunc et imperpetuis temporibus: Insuper ab omni homines 
omnique personas omni tempore ego et heredes meis tivi tuisque heredibus 
exinde in omnibus antestare et defensare debeamus propter quod accepi a 
te exinde in presentis Idest auri solidos quadraginta de auri ana quattuor 
tari per solidum. in omnem decisionem seu deliberationem: Quia ita sic michi 
complacui: si autem ego aud heredes meis quobis tempore contra hanc 
cartulam venditionis ud super legitur venire presumpserimus per quobis 
modum aud summissas personas tunc componimus tivi tuisque heredibus 
auri solidos octuaginta bythianteos et ec chartula ud super legitur sit firma: 
scripta per manus petri curialis per memorata duodecima indictione + 
Hoc signum + manus memorati iohanni quod ego qui memoratos ab eum 
rogatus pro eum subscripsi et memoratos solidos traditos vidi + 
+ Ego sergius scriniarius: rogatus a memorato iohanne testis subscripsi 
et memoratos solidos traditos vidi + 
67 
+ ego gregorius filius domini sergii rogatus a suprascripto iohanne 
testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi + 
+ Ego iohannes Curialis: rogatus a memorato iohanne testis subscripsi 
et memoratos solidos traditos vidi + 
+ Ego petrus Curialis qui memoratos post subscriptione testium Complevi 
et absolvi per memorata duodecima indictione.
  |