88
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno imperatore anno vicesimo nono
sed et romano magno imperatore anno sexto decimo die . . . . . . . . . mensis
nobembrii indictione decima neapoli Certum est nos benedictum humilem
igumenum monasterii sanctorum sergii et bacchi qui nunc congregatus
est in viridiario una cum cuncta congregatione monachorum memorati
sancti mei monasteri qui inferius pro illius firmitate . . . . subscripturi
sunt: A presenti die et tempore promptissima voluntate Commutavi et
tradidi tivi stefano isabrum qui super nomen sparanum filio quidem
iohanni hisabri Idest una petia nostra de terra que vocatur ponticitum:
constituta in campum qui nominatur de sancta iulianes in loco qui appellatur
caucilione cum introitum suum et omnibus eis pertinentibus:
Unde nihil exinde aliquod remansit aut reservavimus nec in alienam cuiusque
persone quod absit commisimus aut iam commictimus potestate:
Coherente sivi ab uno latere terra de hominibus de loco qui dicitur paritinule
et de alio latere coheret terras qui pertinet de fundora de loco
qui appellatur crispanum sicuti inter se via exfinat: et de uno capite
quoheret terra heredum domini tiverii: et a vero alio capite coheret
terra de hominibus de loco qui nominatur rurciolo: Ita ud a presenti die
et deinceps iam nominata memorata integra petia de terra nostra que vocatur
ponticitum constituta in memorato campo qui nominatur de sancta iulianes
quod est in memorato loco caucilionem cum introitum suum omnibusque
sivi pertinentibus de quo nihil nobis exinde remansit aut reservavimus
quatenus et per coherentias tibi illas insinuavi sicut superius legitur a nobis
89
tivi commutatas et traditas in tua heredumque tuorum sint potestate
qualiter exinde facere volueritis av odierna die semper liberam habeatis
potestatem: absque omni censum et regula seu responsaticum: et neque a
nobis memorato benedicto umilem ygumenum una cum memorata sancta
nostra congregatione monachorum neque a nostris posteris neque a memoratus
sanctus noster monasterius neque a nobis personis summissis nullo
tempore nullam exinde habeatis aliquando tempore quacumque requisitione
aut molestia: neque tu memoratus stephanus hisabrus qui super nomen
sparanum: neque tuis heredibus per nullum modum in perpetuis temporibus:
Insuper et ab omni homine omnique persona homni tempore nos
et posteris nostris et memoratus sanctus noster monasterius tivi tuisque heredibus
memorata inclita terra cum omnibus eis pertinentibus sicut superius
legitur a parti militie et a partibus langubardorum antestare et defensare
promittimus: pro eo quod ad vicem commutationis recompensationisque accepimus
a te in cambium Idest integram portione tua de terra que vocatur
ad fussatellum posita secus sanctum stephanum ad caucilione una cum
introitum suum quale tibi obvenit a consortibus tuis et omnibus eis pertinentibus:
habente hab uno capite terra anne seu blactu honesta femina exadelfe
germane tue: sicuti termines finiuntur: sicut nostra continet chartula
commutationis quam tu nobis fecistis: ud ita inter novis convenit: quod
si aliter probenerit de hec que superius que a nobis tivi commutata seu
promissa leguntur aut quovis tempore nos aut posteris nostris vel memoratus
sanctus noster monasterius venire presumerimus et in aliquit offensi
fuerimus per quovis modum aut summissis personis tunc componimus tivi
tuisque heredibus auri solidos sedecim bytianteos et hec cartula ut super
legitur sit firma quam chartulam scripsi ego gregorius curialis scribere
rogatus die et indictione memorata decima.
+ [....................................................] +
+ Saba monachus subscripsi +
+ [........................................] +
+ Ego leo filius domini aligerni rogatus a suprascripto igumenu e
congregatione testi subscripsi +
+ Ego leo curialis rogatus a memorato igumeno et congregatione testis
subscripsi +
90
+ Ego cirtofulus filius domini mauri medici rogatus a subscripto
igumenus e congregatione testi subscripsi +
+ Ego gregorius curialis complevi et absolvi die et indictione memorata
decima
|