Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 461 - 462

461
462

338
In nomine doimini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius centesimo trigesimo quarto post mille, mense setembris, indictione xii feliciter. Manifestus sum ego Buianus aretinus episcopus quia per hanc cartam nostre convenientie, pro amore Dei et remedio anime mee dire et confirmare providi in ecclesia et oratorio Salvatoris mundi, sito in Campo amabili, ubi modo domnus Azo prior Deo servire videtur, integre, quod Albertinus filius quondam Arizii habuit et tenuit vel aliquis per eum pro hospitio de Arcena, hoc est ospitium cum omnibus rebus ad eum pertinentibus ubicumque inveniuntur. Concedo itaque ipsa terras et res suprascripte sancte Dei eccleie, ut a presente die habeat et teneat et firmiter possideat, et factam exinde rectores qui modo sunt eiusdem ecclesie aut in antea erunt, quicquid facere voluerint sine omni mea suprascripti Buiani aut meorum successorum contradictione et per nostram plenissimam largitatem, ut quod a nobis exinde factum fuerit firmum et stabile permaneat semper. Quod si in aliquo exinde prefatam Dei ecclesiam molestare presumpserimus, contendere aut intentionare, per placitum vel contra placitum fatigare, vel aliquem usum aut ius requirere per nos vel per aliquam personam a nobis summissam vel summittendam, vel si ab omni persona hominum iure non defenderimus, tunc duplas tantas et tales res quales tunc ipse fuerint, eidem ecclesie restituere et persolvere debeamus, et insuper
penam viginti librarum. Unde hoc scriptum scribere rogavimus.
Actum Biblina feliciter.
†Signum manuum Ingi vicedomini et Reinaldi de Montoti et Isimbardi filii bone memorie Pagani et Werisci de Gressa et Ubaldi Ugonis et Bernardi Ubertini rogatorum testium.
Ego Ugo iudex et notarius scripsi et complevi.
Torna all'inizio