Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.683 » Pag 249 - 251

4.683
249
251

249
+ In nomine domini bicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, mense ianuarius, tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me falco filio
alexandri, eo quod ante presentia romoaldi iudici et alii testes per bona combenientiam
tradidit michi ad tenendum et laborandum maio filio domnelli una pecia de terra cum
arbusto bitatum, quod abuit in locum solofre, ubi proprio ad cerbitu dicitur, rotense finibus,
qui est per ec finis et mensurie: da partibus orientis fine de eredes sparani, sicut
termiti ficti sunt et sepe discernit, sunt inde passi quadraginta: da partibus meridie fine
unde olim biti fuit, qui erga ipso ribus descendit, sunt inde passi centum biginti: da partibus
occidentis fine bia puplica, sunt inde passi triginta duo: da partibus septemtrionalis
fine sortione ciceri et aurie uxoris sue, que fuit filia iaquinti presbiteri, sicut termiti ficti
sunt, inde sunt passi nonaginta quinque et pedem unum; et rebolbente per ipsa fine in
partibus meridie passi duo; et iterum rebolbente in partibus orientis per fine ipsorum nominati
vir et uxor, sicut termiti ficti sunt, et coniungentes in priore fine sunt inde passi
250
sex minus pedem unum, totum ad iusto passum ominis mensuratum; ec bero rebus per
iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut michi ad tenendum et laborandum tradidit,
tali ordinem, ut amodo et omni tempore liceat me et meis eredibus inclita rebus
ipsa per iamdicte finis et mensurie nostre potestatis tenere et laborare, et fobeas et omnis
nostra utilitatem per rationem ibidem facere, et acto tempore arbusto ipso potemus,
propaginemus, et cultemus de super et de supter, et, ubi meruerit, arbores et bites ibidem
plantemus, et totum eos laboremus et cultemus, sicut locus ipse meruerit, ut proficiat
et ad ultamentum perbeniat, et totum bene pareat laboratum et cultatum, et acto
tempore arbusto ipso bindemiemus; et per tempore de bindemie faciamus scire ipsum maio
et eius eredes pro ipsa sua sortionem de ipso binum recipiendum, et quantum binum inde
fecerimus, totum illut dibidere nobiscum et cum nostris eredibus ibidem in ipso locum ad
palmentum per medium: nos et nostris eredibus tollamus inde inclita medietatem, et ille
et suos eredes tollat ipsa alia medietatem, et ille et suos eredes dare nobis organea, ubi
ipsa eius sortione de ipso binum reponere possamus, et nos et nostris eredibus organea
ipsa conciemus, sicut meruerit, et reponamus eos in casa nostra quod ibi abuerimus, et
ipsa eius sortione de ipso binum ibidem mittere et salbum illut faciamus per omnes bices,
usque dum direxerit ille et eius eredes, et illut exinde tollere faciat, scepto degeneratione
puplica et de igne et de mures; et, donec ibidem steterit ipse omo, quod ille et eius
eredes ibidem dirigit pro ipsa eius sortionem de ipso binum recepiendum, ut nos et nostris
eredibus illum nutricemus secundum nostram possibilitatem, et quante noci et pera
inde collexerimus annualiter, demus ei inde medietatem, et medietatem nobis abeamus,
et de que annualiter in ipsa rebus seminaberimus, demus ei inde terraticum secundum
consuetudinem de ipso locum; unde per bona combenientiam guadia michi ipse maio
dedit et mediatorem michi posuit sillicto filium andree; et per eadem guadia obligabit
se et suos eredes amodo et omni tempore defensare michi meique eredibus inclita rebus
ipsa per iamdicte finis et mensurie cum bice de bia sua da omnis omines omnique
partibus, et illut nobis tollere aut contrare non querat; et quale tempore nos aut nostris
eredibus rebus ipsa tenere et laborare noluerimus, liceat nos et nostris eredibus
inde exire cum omnis nostru iusto conquisitum, et inclita rebus ipsa per iamdicte finis
et mensurie rebertas ad potestate ipsius maioni et de eius eredes, et nos et nostris
eredibus nulla sortionem inde tollere queramus: tantum rebus ipsa laborata et cultatam
251
rebertas ad potestates ipsius maioni et de eius eredes. Iterum, et si nos aut nostris eredibus
de ac terra exierimus pro qualibet occasione et in alia ad abitandum perrexerimus,
ut inclita rebus ipsa rebertas ad potestates ipsius maioni et de eius eredes; et si
infra tres anni nos aut nostris eredibus in ac terra rebersi fuerimus ad abitandum, ut
inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie rebertas ad potestates nostra et de nostris
eredibus, illut abendum in supradicto ordinem, scepto frudium de ipso annum quod
rebersi fuerimus, siant ad potestates de ominem illum qui illut laboraberit; quod si taliter
omnia suprascripta ipse maio et eius eredes michi meique eredibus non adinpleberit
et aliquit inde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligabit se et suos eredes componere
michi meique eredibus biginti auri solidi constantini, et omnia suprascripta per
inbitis nobis adimpleret, verumtamen, et si parutus fuerit in ipsa rebus, ut per tertia
bices ibi pastenaberimus et plantimen ipsa ibi non preserit, solutis inde maneamus nos
et nostris eredibus, absque calumnie per supradicta guadia et guadia et obligata penam,
et omni tempore abeamus nos et nostris eredibus ipsa rebus clusa de tribus partibus, ut
bobem et caballum inde intrare non possat, et unc brebem scripsi ego iso presbiter et notarius
qui interfui.
+ Ego qui supra romoaldo
+ Ego iohannes presbiter
+ Ego iaquintu.
Torna all'inizio