Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1133 » Pag 129 - 130

7.1133
129
130

129
MCXXXIII
A. D. 1050
+ In nomine domini trigesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et undecimo
ducatus eius amalfi et sirrenti, et hoctabo anno principatus et ducatus domni
130
nostri gisolfi eius filii, mense aprilis tertia indictione. Memoratorium factum a me mari
filio nicole, eo quod ante subscripti testes per combenientiam guadia michi dedit bisantius
filius quondam petri de correianu et mediatorem michi posuit andrea filium quondam
ciceri de ipso locum, et per ipsa guadia obligavit se, ut tollere et abere sibi legitimam
uxorem mulier nomine berta filia andree presbiteri, que est genetricem meam, et daret
ei quartam de omnis rebus et causam suam, sicut lex et consuetudo est homini langobardi
dandum ad suam uxorem, et si taliter, ut dictum est, nobis et ipsius genetrici mee
non adimpleberit, et aliquit inde contradixerit, componere obligavit se nobis, et cui brebem
iste in manum paruerit, triginta auri solidos constantinianos et, sicut dictum est,
nobis adimplerent, et per suprascripta guadia obligavit se ipse visantius, ut predicta genetrice
mea vene abere et colere sibi legitimam uxorem, sicut eius fuerit possibilitatem,
et iniuste ei non facere; et si iniuste ei fecerit, ut de quante vices a me vel da ille homo,
cui brebem iste in manum paruerit, fuerit pulsatus et evbangelia ei parata fuerit, et non
fuerit nobis exinde ausus iurare secundum legem, per omnes vices nobis inde componere
se obligavit biginti solidos, pignera que inde pignerata fuerit absque iustitia fiat retdita.
Et unc brebem scribsi ego dauferius notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego ursus me subscripsi.
Haec membrana continet aliud Instrumentum, ut infra:
+ In nomine domini trigesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, et undecimo anno ducatus eius amalfi ……. ducatus domni nostri gisolfi eius
filii, mense aprilis, tertia indictione. Ego vir visantius ……. te mulier nomine berta
filia andree piesbiteri ad meo sociabit coniugio et pro unc scribtum ...... verte uxoris
mee quartam enim partem de omnibus rebus substantie mee quod abes ……. ratione,
sicut diximus, quartam partem tivi exinde tradidi iusta ……… et neque a me neque
a nullus hominem abeatis exinde aliqua requisitione ………… abeatis. Quod
vero scribtum morgincab in eo hordine perpetue ……. rogavimus te dauferius notarius.
+ ……..
+ Ego ursus me subscripsi
Torna all'inizio