Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.80 » Pag 316 - 318

1.80
316
318

316
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo octogesimo quinto, mense augusto, octaba indictione. Ideoque nos
germani Iohannes clericus et Adelferius, germani filii quondam Iohannis, et
ego mulier nomine Monda, que sum uxor eiusdem Iohannis clerici, et ego alia
mulier nomine Gemma, que sum uxor eidem Adelferii, sicut nobis congruum
esse videtur, bona etenim nostra voluntate coram subscriptos idoneos testes,
per hanc videlicet cartulam optulimus Deo in ecclesiam vocabulo Sancti Nazzarii,
constructam videlicet in loco Collina, in qua Iohannes sacerdos custos
preest, integra res nostra, que est vinea et terra nobis legibus pertinens in predicto
loco Collina infra finis: de una parte que est de super cum propria sepe
318
et fine viam puplicam; de alia parte cum sepe commune a rebus, que fuit Iohannis
presbiteri et Iaquinti clerici et notarii et que modo tenere videtur Dauferius
cognomine vice comes; de tertia parte, que est de suptus cum propria sepe
et fine aliam viam puplicam; de quarta parte cum sepe commune inter hec et
res que fuit de filii Petri Andree et que nunc tenere videtur ... et coniungit
in priora fine. Alia ex ea res nostra oblationis, que est una pecia de terra, hec
abet finis: de una parte cum propria sepe et fine via puplica; de tribus partibus
fine tornatorie de vinea pertinente monasterio Sancti Modesti. Infra has autem
cunctas supradictas fines optulimus Deo in predictam ecclesiam Sancti Nazarii
integra ipsa res nostra, que est medietas infra cuncte supradictas finis;
et exinde nec nobis nec cuicumque alteri abendum nichil reserbavi; set integram
ipsam nostram predictam oblationem ex predicta res, vinea et terra
per infra cunctas supradictas fines et mensurie, cum inferius et superius, et cum
viis et anditis per ipse supradicte mene surie et finis, atque cum omnibus aliis
inde pertinentiis, pariterque cum monimina illa inde pertinentes et continentes,
funditus, velut prelegitur, in eadem ecclesiam optulimus, ea videlicet
ratione ut amodo et semper pars eiusdem ecclesie eiusque custodes integram
predictam nostram oblationem abere et possidere valeant, securiter inde
faciant quecumque voluerint sine nostra et de nostris heredibus aliqua contradictione
et sine cuiuscumque requisitione. Unde nos predicti Iohannes clericus
et Adelferius et Monda et Maria obligamus nos et nostros obligamus heredes
amodo et semper antistare et defendere parti eiusdem ecclesie eiusque
custodibus integram predictam nostram oblationem tam a parte Iaquinti germano
nostroque, Adelferio et Iohanni clerico et cognato nostroque mulierum,
quam et ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus. Quam si taliter illam
parti eiusdem ecclesie eiusque custod bus non defensaverimus, aut si aliquando
tempore exinde cum eis per qualemcumque inventam rationem causare aut
contendere presumpserimus, querendum illam vel exinde eis tollere aut contrare
vel minuere, aut si hoc removere quesierimus, ideo ante omnia triginta
solidos constantinatos pena nos et nostros heredes parti eiusdem
ecclesie eiusque custodibus componere obligamus et in antea omni tempore exinde adversus
eos invitos tacitos et contenptos permaneamus et nos semper illam vobis
defendamus, sicut prelegi tur, per eandem obligatam penam; et si aliquando
tempore ea
dem ecclesia vel eius custodes per se voluerint esse auctores
vel defensores ex predicta nostra oblatione potestatem abeant ipsa monimina
inde pertinentes et continentes ad legem hos tendere et cum suis
causatoribus inde causare et contendere, omnemque definitionem inde cum
eis facere quemammodum nos facere debuissemus, et predictam nostram oblationem
per se ipsis sibi defendant et securiter possideant Quam te Iohannem
clericum et notarium taliter scribere rogavimus. Actum Beneventi
Feliciter.
+ Ego Audoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego Maraldus clericus.
Torna all'inizio