Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.4 » Pag 14 - 16

10.4
14
16

14
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense martio
undecima indictione. Dum coram presentia domni Leonis reverentissimi
15
abbati monasteri Sancte et individue Trinitatis quod
construnctum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Mitiliano
essem ego Petrus iudex, in eadem presentia aderat Constantinus Atrianensis
filius quondam Ursi Atrianensis; et ipse Constantinus
clarificavit sibi pertinere de octo partibus integram unam partem de
tota ecclesia que construncta est foris hanc predictam civitatem
in loco Lucanie ubi Tirisinum dicitur ad honorem beati precursoris
Domini Iohannis et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi
ecclesie pertinentibus. et sicut ipsi Constantino congruum fuit, sua voluntate,
per convenientiam, per hanc cartulam optulit Deo et in
suprascripto monasterio de ipsis octo partibus suprascripte ecclesie et
de omnibus rebus stavilibus et movilibus de ipsis octo partibus integram
unam partem, cum omnibus intro ipsam partem abentibus
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum simile portione
de omnibus monuminibus de ipsa ecclesia et de suprascriptis
rebus ipsi ecclesie pertinentibus continentibus. ea ratione ut integrum
illud quod ipse Constantinus Deo et in suprascripto monasterio
sicut suprascriptum est optulit, semper sit in potestate suprascripti
domni abbatis et illius successoribus et partibus suprascripti monasterii,
et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores
et pars eiusdem monasterii de eo facere quod voluerint. et per convenientiam
ipse Constantinus pro parte suprascripti monasterii
guadiam dedit Iohanni eiusdem monasterii monacho dum ydonei
interessent homines, et ei pro ipsius monasterii parte fideiussorem
posuit Leonem Atrianensem filium quondam Constantini
Atrianensis qui dictus est Tomacellu, et per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et
eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud
quod Deo et in eodem monasterio ut dictum est optulit ab omnibus
hominibus et partibus; et tribuit licentiam ut, quando ipse
domnus abbas et suos successores et partes eiusdem monasterii
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Constantinus et suos heredes
ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
16
monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam et per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi
domno abbati et illius successoribus et partibus suprascripti monasterii
quinquaginta auri solidos constantinatos. hec suprascripta
fecit ipse Iohannes monachus per licentiam suprascripti domni
abbatis. verumtamen hoc memorari facio quoniam de suprascripta ecclesia
et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus
dixerunt pertinere ipsi domno abbati et partibus suprascripti
monasterii per alias suas rationes integram unam quartam partem
et mediam. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur
"optulit". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio