|
183
Textus huius membranae in eo tantum a praecedenti differt, ut instrumentum exaratum
fuerit coram iudice Leone, et ipse Simeon tertiam quoque partem praedictae ecclesiae SS. Philippi
et Iacobi ac terrae donaverit cuidam Andreae Lupi filio. Idem notarius, non iisdem testes
neque fines qui, ut ex charta, sunt:
De prima pars quod est de ipso ortum, inde sunt in latitudo passi quadraginta nobem: pars
quod est a medio limite nostra donatori, inde sunt passi per longitudo sexanta duo: de tertio
latere quod est ab ipsa serra, inde sunt passi quinquaginta hocto: a quarto latere quod est a
fine stephani clerici filii theoderici presbiteri, inde sunt passi quadraginta. iterum de ipsa alia
pecia de terra habet has fines: a primo capite passi XX quattuor: a medio limite stephani clerici
passi quadraginta octo: a tertio latere quod est ab ipsa serra, inde sunt passi triginta: de
quarta autem pars, quod est a medio limite nostraque donatori, inde sunt passi usque in prioras
fines redientes quinquaginta octo etc:
+ ego qui supra leo iudes
+ ego maio diaconus et primicerius.
| |