Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1325 » Pag 175 - 177

8.1325
175
177

175
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
octobri, quintadecima indictione. Dum in sacro salernitano palatio coram presentia domni leonis
reberendissimi abbatis monasterii sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hac
civitatem in loco metiliano, essem ego sico comes et iudex, et ibidem adessent sergius et iobannes
germani filii quondam maraldi et ydonei interessent homines: Tunc in eamdem presentia ipsi
germani ostenderunt unam cartulam que continebat. In nomine domini vicesimo anno principatus
domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense octobri, quintadecima indictione. Ante me
siconem comitem et iudicem lando qui paganus dicitur filius quondam landolfi comitis coniunctus
176
est cum sergio et iohanne germanis, filium quondam maraldi, et si sicut ipsi landoni congruum
fuit sua voluntate per hanc cartulam vendidit ipsis germanis integram medietatem suam
de terra cum arbusto et abellaneto et castaneto que est foris hanc civitatem in loco mitiliano
ubi fanum dicitur, que est per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratis, A parte quasi
septemtrionis est finis medium vallonem per quod fluit aqua que draguntio dicitur, qualiter incipit
mensuria ab alio vallone et descendit per ipsum vallonem recti passi viginti sex usque
viam puplicam. A parte quasi orientis est finis ipsa via, et per eam mensurati passi centum
septuaginta octo; de superiore parte que est a meridie est finis, sicut limite discernit, et rectum
mensurati passi sexaginta duo: A parte occidentis finis terra aliorum et finis medium ipsum
vallonem, et recti mensurati intra ipsam terram prope ipsa finem passi centum quadraginta
duo, Cum omnibus integram ipsam medietatem habentibus, cunctisque suis pertinentiis, et cum
vice de ipsa via: Ea ratione, ut semper sit in potestate ipsorum sergii et iohannis et heredum
eorum, et liceat illos et eorum heredes de ea facere quod voluerint; reliqua vero medietas
iamdicte terre per iamdictam finem et mensuram ipsis germanis pertinet per aliam illorum
rationem. et propter confirmationem huius benditionis ipse lando suscepit ab ipsis germanis
statutum pretium auri tarenos centum quattuor in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse lando guadiam ipsis sergio et iohanni dedit, et fideiussorem eis posuit landolfum filium
quondam landonis comitis; et per ipsam guadiam ipse lando obligavit se et suos heredes semper
defendere ipsis iohanni et sergio et illorum heredibus integrum illud quod eis, sicut suprascriptum
est, vendidit ab omnibus hominibus, et tribuit eis licentiam, ut quando illi et illorum
heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere, qualiter voluerint cum omnibus
muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse lando
et suos heredes ipsis sergio et iohanni et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse lando
obligavit se et suos heredes componere ipsis sergio et iohanni et illorum heredibus quinquaginta
auri solidos constantinos; et sicut superius scriptum est adimplere. et taliter tibi iohanni
notario scribere precepi. ego qui supra sico comes et iudex. Cum autem fuit ostensa Ipse domnus
abbas faciens cum eo ipsi germani convenientiam, dixit: ipsam cartulam in omnibus sicut continet
veracem esse, et nichil ex eo quod continet removere aut contradicere velle, etiam et
manifestavit ipsis germanis de integra suprascripta terra per iamdictam finem et mensuram
semper sit cum omnibus intro eam habentibus, cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
via in potestate illorum et heredum eorum, et liceat illos et eorum heredes de ea facere quod
voluerint, et nullo tempore ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii
177
aliquam actionem ex ea aut intentionem ipsis germanis et illorum heredibus preponant; et per
convenientiam per iussionem ipsius domni abbatis maurus monachus ipsius monasterii guadiam
ipsis germanis dedit, et fideiussorem eis pro parte ipsius domni abbatis posuit domnellum filium
quondam iaquinti notarii; et per ipsam guadiam ipse domnus abbas obligavit se et successores
suos et pars suprascripti monasterii semper defendere ipsis germanis et illorum heredibus
integrum illud, de quo eis, ut suprascriptum est, manifestavit ab omnibus hominibus quibus
per ipsum domnum abbatem et per successores eius et pro parte suprascripti monasterii illud
vel ex eo datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit; et qui pro parte et
dato ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius monasterii quascumque causationes
ex eo ipsis germanis et eorum heredibus preposuerint, ab aliis autem hominibus, et
cum voluerint ab omnibus hominibus potestatem habeant ipsi germani et eorum heredes illud
per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint.
Et si, sicut superius scriptum est, ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius
monasterii ipsis iohanni et sergio et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et
successores eius et pars suprascripti monasterii componere, ipsis germanis et eorum heredibus
centum auri solidos constantinos. et taliter tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra leo abbas.
+ Ego lupinus prepositus.
+ Ego leo presbiter et monachus.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego Amatus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio