|
236
+ In nomine Domini. Vicesimo octabo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense octubri
octaba indictione. Ante me Petrum iudicem Iohannes filius
quondam Basilii Greci coniunctus est cum Policarpo filio
quondam Constantini Greci, et ipse Iohannes clarificavit
se habere terram cum parietibus fabricatis que est foris et
prope hac Salernitana civitate in loco ubi Bosanolam dicitur,
quam dixit esse per fines et mensuras iusto pede manus
hominis mensuratas: a parte occidentis est finis curte comune
in qua stillicidium case que intra hanc terram facturi
sunt fluere debet et per eam in altum recte per facie parietis
fabricati qui intra hanc terram construnctus est, mensurati
237
pedes quattuordecim et uncie due; a parte meridiei est
finis alia terra cum casa fabricata ipsius Iohannis qualiter
medius paries fabricatus discernit et finis terrolam cum
hortu de qua medietatem ipse Iohannes sibi dixit pertinere, et
per totam istam partem recte mensurati pedes viginti
quattuor et medium; a parte orientis est finis aliorum
qualiter limite discernit et intra istam terram prope ipsam finem
recte mensurati pedes undecim; a parte septemtrionis
est finis sicut totus paries fabricatus qui intra hanc
terram construnctus est discernit et secus eum in altum recte
mensurati pedes viginti tres et uncie due. et sicut ipsi Iohanni
congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam, per
hanc cartulam venumdedit ipsi Policarpo totam et integram
ipsam terram per iamdictas fines et mensuras qualiter prescriptum
est, quam se clarificavit habere sicut suprascriptum
est, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice et pertinentia de ipsa medietate,
quam sibi dixit pertinere, de ipsa terrola cum hortu et cum
vice de ipsa curte et via sua et cum ipso stillicidio a foras ipsa
mensuria in eadem curte rationaviliter fluente. ea ratione ut integra
suprascripta venditio qualiter prescriptum est semper
sit in potestate ipsius Policarpi et heredum eius et liceat
illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et
propter confirmationem huius venditionis ipse Iohannes suscepit
ab eodem Policarpo statutum pretium auri tarenos bonos
septuaginta et duo in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse Iohannes guadiam ipsi Policarpo dedit et fideiussorem
ei posuit Nikolaum qui dicitur Astaru socerum
suum filium quondam Iohannes Greci; et per ipsam guadiam
obbligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Policarpo
et eius heredibus integrum illud quod ei, sicut suprascriptum
est, venumdedit ab omnibus hominibus et tribuit ei licentiam
ut, quando ipse Policarpus et suos heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Iohannes et suos
heredes ipsi Policarpo et eius heredibus non adimpleverint et
238
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
componere ipsi Policarpo et eius heredibus triginta
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est
adimplere. suprascripto disturbato legitur medietate. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |