226
In nomine domini dei et salvatoris nostri Ihesu christi . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . neapoli. Certum
est me stephano qui nominatur grasso filio quondam domini petri qui nominatur
grasso et quondam domina drosa honesta femina que nominatur
carbunia iugalium personarum una et cum consensu et voluntate quidem
marocta honesta femina conius mea. A presenti die promtissima voluntate
pro dei omnipotentis amore et pro mercedis sue redemptionis anime
mee et . . . . . . . . . . . . . . . genitoribus meis ut ic et in futuro seculo
requie de peccatis nostris inbenire baleamus aput eternum dominum retributor
omnium bonorum operum offero et trado vobis dominus adenulfus
venerabilis abbas monasterii sanctorum seberini et sossii ubi eorum
venerabilia quiescunt corpora suos autem una cum cuntas congregatione
monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii et per vos in
memorato sancto et venerabili vestro monasterio: Idest integra portione et
pertinentia mea quod est tertia de integra una quatra de integra petia
de terra posita vero in loco qui nominatur accaminianu et da banlula dicitur
non longe da loco qui nominatur casaurea una cum arboribus et
fructoras suas et cum introitas suas et omnibus sibi pertinentibus quatenus
aduc indibisa et in comune remanent memorata tertia mea de memorata
quatra cum alia una tertia nostra exinde que ibidem in ipso nostro monasterio
offeruit domino petro uterino germano meo per . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . cum alia una tertia qui est de domino
iohanne uterino germano meo et cum integra medietatem de memorata petia
de memorata terra qui est de memorato vestro monasterio que ibi detinet per
illi protospatharii et cum reliqua una quatra de domino iohanne qui nominatur
de gurgite parenti meo: et insimul coeret a memorata integra petia de memorata
terra mea de memorata tertia . . . de memorata quatra vobis et per
vos in ipso sancto et venerabili vestro monasterio illut offeruit cum omnibus
227
eius pertinentibus ut superius legitur a parte orientis est bia publica sicuti
inter se sepis exfinat: et a parte occidentis est ecclesia sancti archangeli a
mircatu iuxta talialamunu de memorato vestro monasterio do . . . . . . . sex et
videris sicuti terminus exfinat: et a parte meridie est terra de domino iohanne
cognomento de domino sergio qui fuit filio domini bernardo sicuti terminis et
lebata qualiter badit rebolbendo exfinat et terra de . . . . . . que ibidem a fine
sunt: et a parte septentrionis est terra unde vos intentione abetis cum heredem
de domino gregorio gaitano et terra que in febudeliu et illi casacculi sicut
terminus et lebata qualiter badit rebolbendo exfinat: De quibus nichil michi
exinde aliquod remansit aut reserbabi nec in aliena cuiusque personas
quod absit comisit aut iam comicto potestatem: set a presenti die et
deinceps a me vobis et per vos in ipso sancto et venerabili vestro monasterio
sit offertu et traditu in vestra vestrisque posteris et de memorato
sancto et venerabili vestro monasterio sint potestatem ad abendu
et possidendu illut ibidem usque in sempiternu et queque exinde facere
volueritis: ab odierna die semper in omnibus liberam exinde abeatis potestatem
et neque a me memorato stephano qui nominatur grasso ego autem
una cum consensu et voluntate de memorata conius mea neque a meis
heredibus vel a nobis personas sumissas nullo tempore nuquam vos memoratus
dominus adenulfus venerabilis abbas memorati monasterii sanctorum
seberini et sossi aut posteris nostris aut memorato sancto et venerabili
vestro monasterio quod absit abeatis exinde aliquando quacumque
requisitione aut molestia per nullum modum et per summissas persona a
nunc et in perpetuis temporibus insuper omni tempore ego et heredibus
meis tibi tuisque eredibus exinde in omnibus illut antestare et defendere
debeamus ab omnis omines omnique persona. quia ita nobis pro dei amore
placuit si quis autem potens vel impotens omo secularis aut sacerdotalis
ordine contra hanc chartam offertionis venire presumpserit et ea in quacumque
parte irrita vel bacua facere voluerit per se vel per summissas
personas ab anathematis binculis sit obligatu a trecentorum decem et octo
patrum beniad eis maledictio que continet in centesimo hoctabo salmo
fiad eis sicut dathan et abiron quos bibos absolbuit terra et sicut hanania
et xaffira qui mententies ante pedes apostolorum respiraberunt partemque
228
abeant cum anna et caifas et cum iuda tradito dominis et salbatoris nostri
ihesu christi et cum omnibus ereticis et scismaticis tenebrosam partem
possideant insuper componat ipse et suos heredes a parte fide serbantis in
ipso vestro monasterio auri solidos sexaginta bithianteos et ec cartula ut
super legitur sit firma scripta per manus sergii . . . . . . . filio domini
gregorii curialis per memorata indictione
+ Signum manus memorati stephani grassi cum voluntate conius
subscripsi +
+ ego petrus filius domini stephani testis subscripsi +
+ ego gregorius filius domini gregorii testis subscripsi +
+ ego petrus scriniarius testis subscripsi +
+ ego gregorius curialis complevi et absolvi per memorata indictione +
|