Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.12 » Pag 45 - 48

1.12
45
48

45
+ In nomine Domini. Septimo anno principatus domni Paldolfi gloriosi principis
et primo anno principatus domni Landolfi magni principis filius eius,
mense aprelis, prima indictione. Ego Petrus filius Dauferi declaro me de Aloara
uxore mea
, qui fuit filia Ademari soceri mei, pertinentem habere hereditatem
foras hanc Beneventi civitatem in loco Calcara, et est terra
trans flubio Calore in loco Pantanu, ubi ad ipse Statue nominatur, propinquo
eadem Beneventi civitatem, et ipsius uxori mee legibus fuit pertinentem
a parte supradicti genitori sui soceri mei, et ipsius Ademari soceri mei
fuit pertinentem per hereditationem iuxta legem a parte Petri genitori sui;
set dum ipsa Aloara uxore mea de hoc seculo exiit et ego ei legibus successi
in omnibus rebus substantiis et mobilibus suis pro eo quod ipsa uxore mea in
mundio meo mortua est. Modo vero congruum habeo integram ipsam portionem
ipsius uxori mee ex eisdem rebus de supradicto loco Calcara et integram
ipsam portionem eius de ipsa terra de supradicto loco Pantanu donare Audoaldi
comiti filio bone memorie Aldemari. Quapropter ego qui supra Petrus
ideo dum michi congruum esse videtur bona etenim mea voluntate, ante sub
scriptos testes, per hanc quoque videlicet cartulam donavi tibi eidem Audoaldi
comiti integram portionem eiusdem Aloare uxori mee, quod superius
patefeci pertinentem habere in ipsis rebus de iamdicto loco Calcara et integram
ipsam portionem eiusdem uxori mee de ipsa terra de supradicto loco
46
Pantanu trans flubio Calore, ubi ad ipse Statue dicitur, ideo de ipsis rebus de
supradicto loco Calcara infra finis de ipso brebe divisionis quod supradictus
Petrus abius ipsius uxori mee una cum Rodelgardus germanum suum factum
habuerunt cum Roffrid et Edelrado filii Potelfrid et cum Totone et Potone
filii Dauferi; exinde tibi eidem Audoaldi comiti donavi integram duodecimam
partem et de ipsa terra de iamdicto loco Pantanu qui est infra hec finis:
de duabus partibus
fine eodem flubio Calore et de alie duabus partibus fine
limitibus; infra ipse finis similiter exinde tibi donavi integram duodecimam
partem quam et donavi tibi integram duodecimam partem de ipso brebe divisionis
et de tota ipsa alia munimina de ipsis rebus de supradicto loco Calcara
et de ipsa terra de iamdicto loco Pantanu pertinentes et continentes, ut
omni tem
pore tu et tuis heredibus pro defensionem illas habeatis et de ipsa
mea donatione nec michi nec cuicumque alteri habendum nullam inde
reserbabi, set una cum inferius et superius atque cum viis et anditis suis et cum
integram ipsam portionem eiusdem uxori mee ex eadem munimina inde pertinentes
et continentes et cum omnibus suis pertinentiis trasactibo nomine in
integrum
illud tibi eidem Audoaldi comiti donabi habendum et possidendum
et aput quemcumque homo suspectionem habueritis quod de ipsa munimina
ex eisdem rebus pertinentes et continentes habeant, firmam habeatis potestatem
vice nostra inde causare et munimina ipsa recolligere et pro defensionem
illas habere, ita tamen ut semper ipsa munimina ad communiter habere
debeatis cum ipsi consortes nostri sicuti nos illam cum eis ad communiter
habere de
buimus; unde pro confirmandam hanc mea donatione recepi a te
exinde iuxta legem launegilt mantellum unum et quattuor solidos constantinatos
boni mezani. Ea ratione ut amodo et semper tu iamdictus Audoaldus
comes et tuis heredibus integra eadem mea donatione, uti prelegitur,
habere et possidere debeatis securiter, inde faciendum omnia quod volueritis
sine
mea et de meis heredibus aliqua contradictione aut cuiuscumque requisitione.
Quod si aliquando tempore ego qui supra Petrus aut meis heredibus
tecum prenominatus Audoaldus comes aut cum tuis heredibus ex eadem
mea donatione per quacumque inventa ratione causare aut contendere
quesierimus volendum inde vobis aliquid tollere vel minuare seu de vestra
illud subtra illud subtrahere potestatem et dominationem aut si hoc retornare
aut remobere quesierimus ideo ante omnia viginti solidos constantinatos
tam me ego qui supra
Petrus quam et meis heredibus tibi eidem Audoaldi
comiti et ad tuis heredibus componere obligamus et in antea omni
tempore exinde adversus vos per invitis taciti permaneamus. Igitur autem
obligo me ego qui supra Petrus et meis heredibus tibi eidem Audoaldi comiti
et ad tuis heredibus in tali ordine ut si eadem mea donatione cuicumque alteri
a mea parte aut a parte ipsius uxori mee vel a parte supradicti soceri mei
genitori sui per veracem scriptionem paruerit datum vel obligatum seu qualitercumque
48
alienatum per invitis illud vobis antistare et defendere debeamus a
parte illorum una cum omnibus suis remeliorationibus secundum legem per eadem
obligata pena, de colludio autem si a vobis pulsati fuerimus ad sancta
Dei
evangelia legibus inde vobis satisfaciamus; ab aliis vero hominibus me
autem neque meis heredibus inde non que ratis habere auctores aut defensores,
set si quiscumque homo surrexerit qui de eadem mea donatione vobiscum causaberint
firmam habeatis potestatem ipso brebe dibisionis cum ipsa alia munimina
ad legem ostendere et cum causatoribus vestris inde contendite et omnem
definitionem inde facite, sicuti nos inde facere debuimus, et predicta mea
donatione per vos ipsos vobis defendite et securiter possidete, et quando volueritis
ut nos illud vobis defendamus, per omni vice quod vobis oporte fuerit remittite
aput nos quanta habueritis de ipsa munimina tales ut nos illas ad
legem ostendere valeamus et nos nostrisque heredibus debeamus vobis vestrisque
heredibus antistare et defendere integra supradicta mea donatione ab
omnibus hominibus ab omnique partibus una cum omnibus suis remeliorationibus
secundum Langobardorum legem per supradicta pena obligata, et semper
post finem factam debeamus retdere vobis talem tota ipsa quod vos nobis
dederitis qualem vos illam nobis dabitis, et si illud vobis non adimpleberimus
pena que prelegitur vobis componere obligamus et ea que prelegitur
per invi
tis vobis adimpleamus. Quam te Drogo clericum et notarium taliter
scribere rogavi. Actum Beneventi. Feliciter.
+ Ego Sico.
+ Ego Adelhisi me subscripsi.
+ Ego Radelhisio.
Torna all'inizio