|
135
+ In nomine Domini. Quadragesimo sexto anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et vicesimo secundo anno principatus domni Paldolfi
136
gloriosi principis filii eius, mense martius, prima indictione. Memoratorium
factum a me Sindo presbiter, filio ... , eo quod intus civitatem Abellini
ante nobiliorum subscriptorum testium, coniunxi me in vonam combenientiam
cum Donato filio Mundi, et Martinus filio ..., et Rolpoto filio Manni et
Iohanne et Muscato germanis filii ... , et Iohanne ... , et Dauferi..., et Domnello
et Lando germanis filii Domnelli et Mari et Rambaldo et Basso .. , et
Yso ... , et Grimoaldo ... , et Petrus presbiter et monachus, et Cari germanis filii
Falki, et Mari filio Mari, et Rigando ... Dauferi ... Iohanne ... Riso ... et
Falco filio Risi, et Sando et Berenardo et Adelferi et Gualfo et Madelfrid ...
Dauferi... Arnolfo et Iohanne germanis filii Maraldi, et Angelo et Madelfrid
germanis filii Adenolfi, consortibus ... facta, per fustem dederunt et tradiderunt
michi ad teniendum et dominandum, seu ad gubernandum et regendum
hecclesiam vocabulo Sancti Angeli, qui constructum esse dinoscitur in
monte quod Virgine dicitur cum rebus et pertinentiis suis in loco ubi dicitur
138
Urbiano, cum totum et integrum beneficium eiusdem hecclesie, videlicet
... cum omni ordine et pertinentia et ornatum eiusdem hecclesie ... , iuxta
legem dederunt et tradiderunt ut amodo usque ad diem obitus nostri et per
cunctis diebus vite nostre potestatem abeamus illut tenere et dominare et in
ipsa hecclesia presbiteros et clericos ordinare sine eorum et de illorum heredibus
contrarietatem, qui die noctumque ibidem officium faciant, sicut usque
modo fuit consuetudo ibidem facere et quomodo et velut nos Dominus
melius adiubaverit, et quodlibet rem seu obliationes, quod ibidem Dominus
dederit per suos fideles, positum totum sit in nostram proprietatem ad faciendum
inde omnia quodcumque voluerimus sine contradictione eorum vel
de illorum heredibus et sine cuiuscumque requisitionem a parte illorum,
excepto si ibidem Dominus dederit per suos fideles ..., aut sindonem vel
calicem aut pateram seu turibulum aut coronam ... ad eadem hecclesia pertinead,
non abeamus potestatem illut de predicta hecclesia subtraere, set semper
in eadem hecclesia debeat permanere. Et ipsum predictum beneficium potestatem
abeamus laborare iuxto hordine per nos ipsos, sicut recte meruerit, vel illut
dare in de ad laborandum cui voluerimus; et omnem vinum seu victu alium et
aliud frugium, quod exinde ibidem Dominus dederit, totum et integrum sit
in nostra proprietatem ad faciendum omnia inde quecumque voluerimus sine
eorum et de heredibus illorum aliqua contradictionem et sine cuiuscumque
139
requisitionem a parte illorum, quia omni anno in festivitate Sancti Angeli
de mense magio veniente, debemus ad ipsis vel ad illorum eredibus exinde
dare censum unum parium de oblate et de ... uno brachio; et in predicta
hecclesia ego ibidem dare unum antiphonarium de nocte circuit um anni, et potestatem
non abeamus illum subtracte, set semper fiat in proprietatem eiusdem
ecclesie. Quia nec ipse supradictus Donatus, et Martinus, et Rolpoto, et
Iohanne, et Muscato, et Iohanne, et Dauferi, et Domnello, et Lando, et Mari,
et Rambaldo, et Basso, et Yso, et Grimoaldo, et Petro presbiter, et Cari, et
Mari, et Rigando, et Dauferi, et Iohanne, et Riso, et Falco, et Sando, et Berenardo,
et Adelferi, et Gualfo, et Madelfrid, et Dauferi, et Arnolfo, et Iohanne,
et Angelo, et Madelfrid, neque illorum heredibus non debeant michi
neque ad illis hominibus, quem in vita mea ibidem hordinabero, tollere aut
contrare predictam eorum traditionem ante diem obitus nostri, set semper
illut defensare ab illis hominibus et partibus, cui vel ubi ab ipsis illut vel
exinde paruerit datum vel obligatum; set qualiter nobis datum esse paruerit
cum inferius et superius, cum viis et anditis suis, amodo et usque dum Dominus
spatium vite nobis donaverit, defensent completum; namque die obitus
nostri supradictis et ad illorum eredibus seu ad missi eorum ipsa iamdicta
hecclesia cum omni ornatu et pertinentia eiusdem hecclesie et ipsum beneficium
adsignare proprietatem eiusdem ecclesie, sicut antea fuit; et nos potestem
abeamus inde arremire omnia causa nostra et omni ordine nostro, quod
ibidem abuerimus, sine aliqua contradictionem ab illorum parte. Unde bona
eorum volumtatem ipsis iamdicti Donatus, et Martinus, et Rolpoto, et Iohanne,
et Muscato, et Iohanne, et Dauferi,et Domnello, et Lando, et Mari, et Rambaldo,
et Basso, et Yso, et Grimoaldo, et Petro presbiter, et Cari, et Mari, et
Rigando, et Dauferi, et Iohanne, et Riso, et Falco, et Sando, et Berenardo, et
Adelferi, et Gualfo, et Madelfrid, et Dauferi, et Arnolfo, et Iohanne, et
Angelo, et Madelfrid, hordine iuxta legem comvenientie guadiam michi dederunt
et mediatores michi posuerunt supradictos Rolpoto et Gualdano filios
Bricti; hoc tinore, ut si ante diem et obitus nostri ipsis vel illorum eredibus predictam
eorum traditionem nobis tollere aut contrare quesierint, et ut taliter,
ut dictum est, illut nobis non defensaberint, aut si hoc remobere quesierint,
centum solidi constantinati tam ipsis quam et illorum eredibus nobis ordine
comvenientie iuxta legem pena componere obligaberunt per eadem guadia et
iamdictos mediatores et obligata pena; denique et per eadem conbenientiam
iuxta legem sic statuerunt michi ipsis, una cum ipsis mediatoribus, ut tam
ego seu et illis quem nos ibidem ordinaberimus vel alium hominem, qui hoc
brebe pro parte nostra aput se abuerint,licentiam et potestatem abeamus exinde
pignerare ipsum iamdictos mediatores et eius eredibus absque calumniis
usque dum ipsis et illorum eredibus adimpleant omnia, que a parte eorum
140
superius legitur, per iamdicta guadia et iamdictos mediatores et per supradicta
obligata pena. Ego Amatus diaconus et notarius oc brebe scipsit et interfuit
in actum de Abellino.
+ Ego Bisantius.
| |