|
120
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi glorioso principe
et primo anno eius salerno, et quinto anno principatus domni paldolfi filio eius, mense octuber
septima indictione. memoratorium factum a me martinus presbiter et abbas hecclesie sancti massimi,
eo quod in finibus nucerie, locum ubi angre dicitur, ante alfanu castaldum et ibi astante
121
iaquintus, quam eleximus ad iudicandum inter nos, ego et petrus et guaiferi germani filii silvestri
de predictum locum angre ibique causavi cum eis, ut contrasset ad pars ipsius hecclesie
sancti massimi una pecia de terra vacua de eodem locum angre pertinentes ipsius hecclesie, que
de duobus partibus ad vie coniuncta est, et fovee ibidem fecisset et frudium inde tulisset illis et
germano eorum, et ipsa terra ego eorum monstravit ante ipsum alfanum et predictus iaquintus.
ipsi nominati petrus et guaiferi germani dixerunt, ut medietatem ipsa pecia quem ego
eorum monstravi, illorum et de ipso suo germano esse pertinentes et medietatem esset ipsius
hecclesie, et de ipsa medietatem ipsius hecclesie nulla ei contraret: de ipsa alia medietatem dicebat
rationem haberet. ego dixi, ut illis et germano eorum nulla habere in ipsa pecia de terra,
set tota ipsa pecia ipsius hecclesie esse pertinentes. et, sicut utrisque complacuit, per iudicium
ipsius iaquinti guadiavi me ego cum illis, ut ego plicare mecum rationem ipsius hecclesie, et
illis plicarent se pro vice sua et de ipso germano suo cum sua ratione et iusta legem inter nos
exinde finem faciamus ibidem ante iudicem et notarium, que per partes obligavimus ibidem
portandum. unde ipsi germani posuerunt mediatores nobis maraldus filius iannelgarii et ego
posuit eorum mediatore andrea presbiter filius benedicti.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego qui supra iaquintus.
| |