Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.772 » Pag 105 - 107

5.772
105
107

105
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri Guaimari, Et
septimo anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense agustus,
octaba indictione. Memoratorium factum a me maio abbas ecclesie sancti maximi situm
intus anc salernitanam civitatem, Eo quod ante subscripti ydoneis hominibus per conbenientiam
tradidi costantini greci filio presbiteri de rebus cum arbustis pertinentes
ipsius ecclesie, quod abemus in locum nuceria, quod usque modo tenuit ad lavorandum
ademari filius ursi, qui sine eredes defunctus est, et est rebus ipsa infra as fines. A pars
septemtrionis fine sicut media aqua fluminaria discernit: de supter parte, quod est ab
occidente, fine de eredes ermeperti, sicut limite et sabbuci et sepe discernit: de alia vero
parte, quod est a meridie, fine terra ecclesia sancti biti, quomodo derictum exiet iusta
ipsa ecclesia sancti viti, qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de
ipso puteum in ipsa pars meridie pedes duo ad manum homini mensuratum, et sic derictum
106
exientem usque ad fine ipsius ecclesie sancti viti, et inde rebolbente per ipsa fine
in partibus septemtrionalis, sicut medio poiu et sabuci discernunt, et iterum rebolbente
per ipsa fine sancti viti in partibus orientis, sicut limite discernit et exiente derictum
per fine de eredes ipsius ermeperti et coniungente ad fine de eredes ermengardi, sicut
aliquantum ibidem fundamentum de pariete antiquo discernit: A parte orientis fine de
eredes audati, sicut sepe et sabuci et limite discernit et coniungente in ipso aquario quod
est priore finem; de rebus ista infra iamdictas fines inclita medietate per alium brebem
retinet a parte nostra ad laborandum, et ipsa alia medietate modo ei tradidimus una cum
iohannes clericus ipsius ecclesie, qui illut in beneficium retinet cum bice de bia sua et
cum palmentum fabritum, quod ibidem est, tali hordine, ut amodo et semper ad sua et
de suis eredibus, natos nascentes, sint potestatis illut tenendum et dominandum, et fobee
et omnis sue hutilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et casa ibidem faciant, et ibidem
residerent et abitarent ille et suos eredes, seu homines suos, et tota ipsa traditionem cum
ipsis arbustis annualiter apto tempore lavorarent, hoc est scalciare et adimplere arbustis
ipsis, et arare seu seminare, quale semente ibi meruerit, et, ubi meruerit, arbores et
vites vel poma illut ibidem ponerent et surgerent, et propagines, ubi meruerit, traierent,
et circoitum illut cluderent et clusum illut abeant, et sic tota ipsa traditione semper annualiter
laborarent et cultarent et studiarent de super et de suptus, sicut locus ipse
meruerit, ut proficiat et non dispereat, et bonum pareat lavoratum et cultatum, cura denique
et vigilationem inde aberent et salbum illut faciant iusta rationem, et annualiter
per vindemie scire faciant ipsum iohannes clericus, vel pars ipsius ecclesie, ut illuc dirigamus
missum nostrum, vel per se ibi pergant ipse iohannes clericus seu pars ipsius ecclesie;
et illis totis arbustis de ipsa traditionem suis temporibus vindemiarent et vinum
ipsum ibidem ad palmentum procurarent, et poma, quas ibi fuerint, colligerent; et de
omnis vinum et poma quam inde exierit, tollat ibique pars ipsius ecclesie medietatem,
et illis medietatem, et ipsa medietas nostra de ipso vinum illis per annum reponant in ipsa
casa, quam ibi fecerint, in organea nostra da vinum, que illorum ibique dederimus qui pro
illis sint bona conciata et studiata, et faceret ipso vinum nostrum salbum, donec pars ipsius
ecclesie illut inde tollat absque degenerationem et ignem; et, dum ipso vinum inde tulerimus
per annum, ipsa organea sine detinentiam labare faciant, et, donec per annum illuc steterit
pro ipsa vindemia missum vel pars ipsius ecclesie, illis eum notriret secundum suam possivilitatem
iusta rationem et palmentatica ei daret, sicut consuetudo est; quicquit autem per
annum ibi seminaberint, per annum totum illut sivi haberent, tantum terraticum inde
darent ibique ad aream ad pars seu missum ipsius ecclesie quem scire fecerint, secundum
107
consuetudo ipsius locis. Et si forsitans pars ipsius ecclesie voluerit, tunc ipso vinum nostrum
portarent per annum ad cellarium ipsius ecclesie, quod abemus in eodem loco ad
pariti, et reponeret illut in organea indeque, ubi adiubare steterunt ad conciandum et studiandum
per annum, et stetit pars ipsius ecclesie ipsa traditione semper eis defensare da
omnes omines omnique partibus. Et quale tempore illut tenere et laborare noluerint, aut
non potuerint, tunc inclita ipsa traditione cultata et studiata de bono arbustum vitatum
et operatum et studiatum illut remitteret in pars ipsius ecclesie cum unum applictum de
ipsa casa, quod ibi fecerint, clusum cohopertum bonum, et cum ipsum palmentum fabritum
salbum et de super copertum, et cum ipsa organea, quam ibi abuerimus, salba et studiata,
et licead illum et suos eredes seu omines suos inde exire cum omnia sua causa mobilia
et pergant ubi voluerint, tamen stetit ut ipso palmentum amodo coperirent; unde in eo
ordine per combenientiam guadia nobis ipse constantinus dedit, et mediatorem nobis posuit
se ipsum per apposita omnis sua causa legitimo et inlegitimo, ut si taliter omnia suprascripta
ille et suos eredes in partibus ipsius ecclesie non adimpleberint et aliquit inde
contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes nobis, vel in pars
ipsius ecclesie, biginti auri solidi constantini. Verumtamen, quando ipsa curte in pars
ipsius ecclesie ammiserit tota cultata et circoitum clusa bona, illam remittere in pars
ipsius aecclesie per iamdicta guadia et obligata pena. Quod scripsi ego myrandus notarius.
+ Ego Iaquintus
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio