|  
 
+ In nomine domini septimo anno principatus domini nostri paldolfi gloriosi principis, 
mense agustus nona indictione. memoratorium factu a me ursus atrianense filio iannelgari, eo 
quod ante subscripti nobilibus wadia mihi dedit martinus qui fuit es genere sclaborum et es generum 
cennani, qui nunc abitantes est in finibus de nuceria, et mediatorem mihi posuit se ipsum; 
et per ipsa wadia hobligabit se, ut amodo et usque tribus frudia recollecta tenere ad laborandum 
una clusuria de terra mea cum arbustum, quod abeo in finibus nuceria ubi proprio uniano bocatur, 
per ec finis: de tribus partibus fine mea: de alia parte fine, quod ego datam habeo raimperti. 
per iste finis inclitum illut oc annum eos laborare, sicut locus ipse meruerit ut bene paread 
laboratum, et oc annum eos bindemiare, et ipso binum ad palmentum per medium dibidere inter 
nos: nobis deant illut medietatem, et ille medietate; et da oc annum ubi frudium . . . 
. . . recollectum fuerit, rebus ista ad nostra et de nostris eredibus remittad ad potestatem. 
 
quod si etc: . et unc brebem scripsi ego rodoaldus notarius qui interfuit. 
+ ego petrus notarius me subscripsi 
+ ego amatus notarius me subscripsi 
+ ego alderissi notarius me subscripsi.
  |  |