Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.864 » Pag 251 - 252

5.864
251
252

251
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso principe
filii quondam domni Guaimari qui fuit princeps, mense februarius, secunda indictione.
Memoratorium factum a me maraldo filio quondam domni dauferi, qui sum residentem
in loco batolla clarefacio me havere rebus in loco eidem batolla, et congruum mihi
est comutare inde una pecia de terra ad alfano filio quondam domni stefani, et de sicut
inter me et ipsum alfanus combenit, ante ydoneis subscripti hominibus per hanc cartulam
tradidit que mihi ipsum predicto alfano per commutationis hordine una pecia de terra,
que est coniunctum cum rebus sancti archangeli, ubi ipsi ...... habent molina, et est
per as finis et mensura: a pars orientis sunt passi viginti: a pars septemtrionis sunt passi
septuaginta opto: a pars occidentis per una caba unde per imber aqua decurrit, qui est
inter fine ipsius alfani et iohanni filio quondam domni radoaldi usque in ipso fluvicellu
252
sunt passi triginta, et per ora de ipso fluvio saliente usque in prima fine, qui est pars
meridie, sunt passi nonaginta quinque ad iuxto passum mensuratum, ad securiter et firmiter
amodo et semper per hec suprascripta pecia de terra cum omnia intus habente et
vice de viis ego predictus maraldo et meis heredibus, et cuius per me datum paruerit,
illud havendum, dominandum, possidendum, et omnia inde faciendum quod voluerimus,
et pro firmam stavilitate recepit a me per aliam cartulam quod ipse alfanus aput se
retinet, una mea pecia de terra quod retineo in ipse plage, et havet has finis et mensura:
a pars horientis per ipsa vallicella sunt passi sexaginta septe, et da capite qui est
pars septemtrion, sunt passi quadraginta, et da pars occidentis quasi girante per fine
ipsius alfani, quod paratum retinet da filio quondam domni mari, sunt passi nonaginta
opto, et da pars meridie sunt passi quadtuordecim ad iuxto passum hominum mensuratum,
ad securiter et firmiter amodo et semper ipsum predictus alfanus et suis heredibus, et
cuius per ipsis datum paruerit, illud habendum, dominandum, possidendum, et omnia faciendum
quod eorum placuerit. De qua per combenientia ipse iamdictus alfanus guadia
mihi nominati maraldo dedit, et mediatorem se ipsum posuit: et per ipsam guadia obligavit
se et suis heredibus amodo et semper defensandum mihi predicto maraldo et ad
meis heredibus ……. paruerit cunctas per suprascripta pecia de terra da omnibus hominibus
ab omnique partibus, etiam et da pars uxori sue. Et, quando per nos ipsis inde
voluerimus esse autores, qualiter voluerimus, cum omni monimine et ratione quas inde
abuerimus. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ipse alfanus et suis
heredibus mihi predicto maraldo et ad meis heredibus, et cuius per nos datum paruerit,
non adimpleverit, et remobere seu contrare aliquid inde voluerit, obligavit se ipse qui
supra dictus alfanus et suis heredibus ad componendum mihi iamdicto maraldo et ad meis
heredibus, et cuius scriptum isto vice nostra in manu paruerit, quinquaginta solidos constantinos
per ipsam guadia et obligata pena, et taliter scripsit ego talarico presbiter et
notarius, actum cilento.
(Duo adsunt subscriptiones testium, sed minime intelligi possunt)
Torna all'inizio