Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1158 » Pag 165 - 167

7.1158
165
167

165
MCLVIII
A. D. 1051
+ In nomine domini anno millesimo quinquagesimo primo ab incarnatione domini nostri
ihesu christi, et tertio anno pontificatus domni nostri leonis sanctissimo pape, et quinto
anno imperii domni heinrici invictissimo imperatori, mense augusto, quarta indictione.
Ego alerissi filius cuidam eroici declaro me pertinentem habere rebus, que est vinea et
terra, et castanietum in locum, ubi cerbarezze dicitur, propinque ecclesia, que modo destructa
est vocabulo sancti primiani; non enim longe ab alia ecclesia vocabulo sancti trifoni
pertinentem mihi eadem rebus a lambertus cognatus meus filius quondam dauferii, et
a sikelgaita uxore sua sorore mea per cartulam, quam scripsit trasemundus clericus et
notarius, quod exinde aput me firmatam reteneor. Modo vero ipsa rebus mea congruum
habeo donare iohanni filio quondam musandi et sikelgaite filio ciceri clerici, que est uxor
petri clerici filii cuidam sparani; set, dum hoc intellexit tassila uxor mea, ideo valde me
obsecrare cepit, ut et ipsa a parte aplicaret se in ac donatione propter quartam suam
partem, quod exinde legibus est perceptura per scriptum suum morgincaphi, quod ego ei
emisi alia die nostre copulationis; ego autem preces eius benigne exaudivi, et iuxta legem
ei consensi. Quapropter ego qui supra alerissi, quam et ego nominata tassila, que
166
sum uxor eius, ideo, dum nobis congruum esse videtur, bona etenim nostra voluntate ante
ydoneos homines subscriptos testes et mihi predicte mulieri iuxta legem consentientem
eodem vir ac mundoald meum, in cuius mundium legibus subiacere cognosco, per hanc
videlicet cartulam ambo unanimiter donabimus vobis supradictorum iohanni et sikelgaite
uxor ipsius petri clerici integra ipsa rebus nostra, que est vinea et terra et castanietum,
quod superius declarabi ego ipse alerissi pertinentem habere in iamdicto loco, ubi cerbarezze
dicitur, propter quo eadem ecclesia vocabulo sancti primiani, que modo destructa
est, non enim longe ab ipsa alia ecclesia vocabulo sancti trifoni. Et quibus ipsa rebus,
quod vobis donabimus hec finis habet: de una parte que est de subtus fine via puplica,
ubi erga eadem via fontana commune esse videtur: de alia parte qualiter ascendit per
alia via puplica: de alia parte directum descendente erga ipsa rebus iamdicti lamberti et
iamdicte sikelgaite uxori sue, quod sibi reserbaverunt, sicut ibidem termini positi sunt, et
qualiter vadit directum per media tornatoria, que est inter hoc quod vobis donabimus, et
ipsa vinea ipsorum lamberti et sikelgaite uxori sue usque in alio termine, qui positus est
erga iamdicta via puplica propinquo predicta fontana commune priora fine. Infra hec vero
omnes supradicte finis, nec vobis, nec cuicumque alteri homini nullam exinde reservabimus
habendum, set integra ipsa iamdicta rebus per supradictas finis, qualiter prelegitur,
una cum inferius et superius, cum viis et anditis suis per ipse iamdicte vie, atque cum
omnibus suis pertinentiis et cum portione nostra de iamdicta fontana comune, atque
cum omnibus suis pertinentiis integrum illut vobis predictorum iohanni et sikelgaite uxor
ipsius petri clerici trasactibo donabimus habendum et possidendum. Quam et donabimus
vobis ipsa iamdicta cartula nostra het una alia cartula, que est scripta per simeonem
clericum et notarium, et unum brebem qui est scriptum per iohannes clericum et notarium,
et portionem de tota ipsa monimina exinde pertinentes et continentes ad habendum
illut vobis pro defensione, sicut ic subter legitur. Unde pro confirmanda hanc supradicta
nostra donatione iuxta legem suscepimus inde a te predicto iohannes, tam pro vice tua
quam et pro vice ipsius sikelgaite cognate tue launegilt sexaginta et septem tari ex auro
boni de moneta bona ea ratione, ut amodo et semper tam vos predictis iohannes et sikelgaita,
et vestris heredibus, et illis cui per vos illud datum paruerit et illorum heredibus
predicta nostra donatione, sicut superius legitur, habere et possidere debeatis, securiter
exinde faciendum omnia quod volueritis, sine contradictione nostra et de nostris heredibus,
et sine cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando tempore nos aut nostris heredibus
vobiscum aut cum vestris heredibus, vel cum illis, cui per nos illud datum paruerit, aut
cum illorum heredibus ex predicta nostra donatione velut prelegitur, per qualecumque
167
inventa ratione causare aut contendere presumserimus, querendum illud vel exinde vobis
tollere aut contrare, aut si hoc removere quesierimus, ideo ante omnia quinquaginta solidos
constantinianos nos vel nostris heredibus vobis predictorum iohanni, et sikelgaita et
ad vestris heredibus, et ad illis cui per vos illud datum paruerit, et ad illorum heredibus
pena componere obligabimus, et in antea omni tempore exinde adversus vos per imvitis
tacitis et contempti maneamus per iamdicta obligata pena. Igitur autem obligamus nos
supradictis alerissi et tassilo, que sum uxor eius, iuxta legem mihi consentientem eodem
vir ac mundoalt meum, et nostris obligamus heredibus vobis predictorum iohanni et sikelgaite
ed ad vestris heredibus, et ad illis cui per vos illud datum paruerit, et ad illorum
heredibus antistare et defendere vobis cuncta supradicta nostra donatione amodo et semper
ab omnibus hominibus ab omnique partibus una cum omnibus suis remeliorationibus secundum
langobardorum legem per iamdicta obligata pena. Sic tamen ut semper quando
quesieritis vos exinde auctores et defensores habere, remittite aput nos predicte duobus
cartule et iamdictum brebem, qui sunt inde pertinentes et continentes, tales ut ad legem
illas ostendere valeamus, ad habendum illas aput nos per dies triginta ad causandum et
finem faciendum cum nostris causatoribus, et sic antistemus et defensemus integrum illud
vobis, sicut supra obligati sumus, et semper post ipsis diebus triginta remittamus aput
vos ipse iamdicte duobus cartule et predictum brebem salbum et tales, qualem vos illos
nobis dederitis per iamdicta obligata pena. Et quando volueritis per vos exinde habere
autores et defensores, potestatem habeatis vos et vestris heredibus, et ille cui per vos illud
datum paruerit et illorum heredibus ipsa iamdicta monimina exinde pertinentes et
continentes ad legem ostendere ea cum nostris causatoribus ex ipsa nostra donatione causare
atque contendere omne et definitionem cum eis exinde facere, sicuti nos inde facere
deveamus; et quando volueritis per vos ipsos, illud vobis defendite et securiter possidete:
hec omnia …… ego iamdicta tassila feci illut per consensu et voluntate ipsius viri
ac mundoaldi mei secundum legem atque communiter cum illo quam te trasemundum
clericum et notarium taliter scribere rogabimus. Actum beneventi feliciter,
+ Ego poto testes.
+ Ego rimipersus clericus me subscripsi.
Torna all'inizio