Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.90 » Pag 221 - 222

10.90
221
222

221
Scriptum per Petrum iudicem sigillatum continens qualiter in
anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo octabo,
mense augusto quintadecima indictione, dum Maio presbiter
filius quondam Maionis infirmaretur et adhuc esse sane mentis et
222
recte loquutionis coram ipso iudice et aliis, inter aliud quod testaverat
testatus fuerat ut omnes terras et casas quas ei habere pertinebat
intra hanc Salernitanam civitatem et omnes res staviles
quas ei quomodocumque habere pertinebat foris hac civitate cum
omnibus intro habentibus cunctisque earum pertinentiis et cum vice
de plateis et anditis et viis suis et cum muniminibus ex eis continentibus
perveniret ad potestatem suprascripti Ursi nepoti sui filii
suprascripti Ciceri, qui fuerat germanus eiusdem Maionis
presbiteri, ad faciendum exinde ipse Ursus et eius heredes quod
vellent, sicut ipsum scriptum continet.
Torna all'inizio