|
75
+ In nomine domini quadragesimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense december prima indictione. memoratorium factum a nobis petrus filius papari et mari
filius ermengari, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit nobis, adelferi castaldus
filius quondam moncole una pecia de terra, quod mulier nomine iaquinta uxor eius filia
quondam iaquinti habet in locum correciano finibus salernitanis, per as finis et mensuria: de una
parte fine sicut ripa caba discernit, quomodo rebolvit, sunt exinde passi septuaginta quinque:
a partibus meridie fine petri clerici filii potoni et fine meaque nomine mari et iaquinti germanus
meus, sicut terminatum est, sunt exinde passi sexaginta quinque: ab orientis fine ipsius papari
genitori meo petri, et inde sunt passi quadraginta sex ad iusto passum homini mensuratum. hec
vero rebus, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, tota et inclita cum
76
omnia intra se habentes et cum vice de bia sua nobis tradidit. unde pro taliter guadia nobis dedit
et mediatorem nobis posuit andreas filius radechis, tali ordine, ut amodo et usque octo anni completi
licead nos et nostris heredibus ipsa rebus per ipse finis et mensuria cum vice de bia sua
tenere ad nostre potestati, et fobeas ibi facere et omnis nostre utilitati, et vinea ibi plantare, et
omnes fruges et vinum et quicquit annualiter ibidem redierit amodo et usque completi ipsi octo
anni, totum nostre sit potestati faciendi exinde quod voluerimus, et nullam nobis exinde tollere
querant. ad completi ipsi octo anni nos autem et nostris heredibus in ipsa rebus per ipsa mensuria
habeamus vinea facta et lebata et cooperata et de super et de supto laboratam, sicut locus
ipse meruerit ut bene paread laboratam, sceptuatum infra ipsa mensuria ubi redita, et ortum et
palmentum habuerimus, et in antea omni tempore licead nos et nostris heredibus tota ipsa rebus
per ipse finis et mensurie tenere ad nostra potestate cum vice de bia sua, et nostre utilitati iuxta
ratio ibi facere, et aptis temporibus vinea ipsa de super et de supto laboremus, sicut locus ipse
meruerit ut bene paread laboratum; et per vindemie faciamus illum vel eius heredes scire, et
plicaret se et dirigeret ibidem missum suum ad recipiendum exinde sortionem suam de ipso
vinum, et nos vinea ipsa vindemiemus et ipso vinum ad palmentum in tertiam partem inter nos
dividamus: illis vel missus eius tollat exinde tertiam partem, et nos due sortis. et per ipsa guadia
hobligabit se ipse adelferi et suos filios et heredes amodo et semper antistandum et defensandum
nobis et ad nostris heredibus tota supradicta rebus per ipse finis et mensuria cum bice de bia sua
a partibus ipsius uxori sue et ab omnibus hominibus omnique partibus, et non illut vel exinde
nobis tollere aut contraret. et si nos vel nostris heredibus medietatem tota ipsa rebus per
ipse finis et mensuria dare voluerimus, da completo ipso constitutum in antea ipsius adelferi
vel ad eius heredes ea vindamus ad iusto pretium quod iuste fuerit appretiatum, et faciamus
eis scire ad ipso emendum per tertio constitutum usque dies triginta sex; et si infra ipso
constituto noluerit illut emere ad iusto baliente pretium et illut non tulerit, tunc licead nos
illut dare cui voluerimus, et semper ipse adelferi et eius heredes illut defensare, cui eos
dederimus et ad eius heredes cum bice de bia sua per ipsa guadia ab omnibus hominibus
omnique partibus, et non illut vel exinde eis tollere aut contraret. nam si ante ipsa constituta
absque eius volumptate, cuicumque illut dederimus, sicut de nostra potestate esset
substractum, sine pretium rebertar ad potestatem illius et de eius heredes. quod si taliter
omnia, ut superius legitur, nobis non adimpleberit, tunc per ipsa guadia hobligabit se suosque
filios et heredes componere nobis nostrisque heredibus, aut cui brebem iste in manum
paruerit, biginti auri solidi constantini, et omnia suprascripta per invitis nobis compliret.
quod scribsi hunc brebem ego petrus notarius, qui interfui.
+ ego romoaldus
77
+ ego radelgardu
+ ego petrus.
| |