Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.809 » Pag 164 - 166

5.809
164
166

164
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni
guaimari, gloriosi principibus, mense ianuarius, duodecima indictione. Memoratorium factu
a me musandus dei gratia abbas monasterii sancte sufie, qui situm est intus hanc salernitanam
civitatem qui fuit pertinentem cuidam guaiferi filio idem guaiferi comitis, eo quod
ante subscripti testes, una mecum adesset petrus adbocator ipsius monasterii, tradidi guisoni
165
filio rusandi et liotardi filio mari de locum nuceria de due pecie de terra, cum arbustis
viiatis de ipso locum nuceria pertinentem ipsius monasterii: una de ipse pecie est propinquo
ad gorga lupeni, et ipsa halia dicitur ad arenola subtus ipso castello per finis et
mensuras; ipsa pecia qui dicitur ad gorga lupeni, est a parte orientis fine predicti monasterii,
inde sunt passi sexaginta duo minus guvitum: a pars septemtrionis similiter finem ipsius
monasterii, inde passi quadraginta tres; a parte occidentis fine via, inde passi septuaginta
duo: a meridie fine predicti monasterii, inde passi tres; ipsa halia pecia qui dicitur ad arenola:
ha parte orientis fine predicti monasterii, inde passi septuaginta duo: a parte septemtrionis
fine predicti monasterii, inde passi tredecim: ab occidentem similiter fine ipsius monasterii,
inde passi quadraginta duo: a parte fine via, inde sunt passi decem et octo, totum
mensuratum ad iusto passum hominum; ideo, ut diximus, de ambe supradicte pecie de terra
per supradictas fines et mensuras tradidi exinde vobis illut quod in ipso monasterio exinde
pertinet, in tali ordine ……. tradidit, ut amodo et semper, nato nascentes, ad vestra et
de vestris eredibus sint potestatem illut tenendum, et fovee et omnis sue utilitatis ibidem
faciendum, et per annum suo tempore totum ipsum arbustum de ambe supradicte pecie
quod illorum tradidit, per annum suo tempore de super et de subtus laborare et cultare
et propaginare, et ubi meruerit, arbores et vites ibidem plantare et surgere, et ubi meruerint,
illut cludere et semper illut clusum avere, et sic per annum suo tempore illut laborare,
ut per omnis omnum bonum laboratum pareat, quatenus in melius proficiant et non
dispereant, et salbum illut abeant, et per annum de vindemie faciant illis me scire vel
pars ipsius monasterii, ut missum nostrum illuc dirigant, et illis arbustum ipsum suo tempore
vindemiare, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum inter nos dividamus per
medietatem: pars ipsius monasterii tollant inde medietatem, et illis medietatem; et ipsa
medietate de ipso vinum predicti monasterii illis per omnis annum portare deveant salbos
usque ad cellarium ipsius monasterii de ipso locum quod ibi avet, et mittant illum salbum
in organea predicti monasterii, quod ibidem ad illis adsingnaverimus, hita ut per omnis
annum illis deant ad ipso cellarium per ratione circla, unde se conciare deveant ipsa organea,
ubi ipso vinum illis mittere deveant; ipsum missum predicti monasterii, dum pro
ipse vindemie ibidem steterit, illis notrire secundum illorum possivilitate, et palmentateca
illis nobis deant, sicut consuetudo est. De qua in ipsa rebus illis seminaverit, deant illis
inde ad pars predicti monasterii terraticum iusta consuetudo de ipso locum: preter, quale
tempore rebus ipsa in supradicta ratione illis vel illorum eredes tenere et laborare noluerit,
inclita supradicta traditione bona laborata et cultata, et ubi meruerit, clusa remittant
ad potestatem ipsius monasterii, faciendum inde quod boluerit. De qua per comvenientia
166
guadia nobis ipsi guiso et liotardum dederunt, et mediatorem nobis posuerunt maraldus
germanu ipsius liotardum; et per ipsa guadia obligaverunt se et illorum eredibus, ut si
taliter omnia suprascripta in predicta ratione ad pars predicti monasterii non adimpleverit
et aliquit inde contradixerit, per comvenientia componere obligaverunt se et illorum
eredibus in pars predicti monasterii biginti auri solidi constantini. Hec omnia suprascripta
fecit ipse iamdictus liotardus per absolutione et bolumtate ipsius genitori suo. Et hunc
brebem scripsi ego ademari notarius
+ Ego smaracdus notarius me subscripsi
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio