Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.628 » Pag 160 - 160

4.628
160
160

160
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense ianuario, octaba indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et
abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti nobilibus, combenientibus mecum
mulier nomine leni libera femina, que sum uxor martini famulum predicte ecclesie filia
basili greci, pro quibus illam iterum sociabit sibi virum modo nomine iohannes famulum
predicte ecclesie, filium (deest nomen), ut liceret ipsa leni aberet sibi virum ipsum iohannes
et illa cum eum in rebus ipsius ecclesie residere, et filiis filiabus quod fecerint de ipsum
iohannes, et nec ego, nec meos successores non aberemus potestatem exinde comprendere
ad manum serbiendum nobis, set omni tempore liceret illis in rebus ipsius ecclesie residere
et abitare, sicut liberi ominibus; sic tamen, ut de quantum laboraberit, pars ipsius ecclesie
exinde abere due sortis, et illis una, faciendum quod boluerit; et si animalia ………
ipsi filii sui, similiter tertiam partem inde tolleret, faciendum exinde quod boluerit. unde
taliter adimplendum guadia mihi ipsa leni dedit, una cum ea adesset ademari notarius
et se ipsa posuit mediatrice, ut si taliter omnia suprascripta non adimpleberit, et aliquit
exinde remobere quesierit, componere mihi vel ad pars ipsius ecclesie centum auri solidos
constantinos, et hunc brebem scripsi ego superius dictus ademari notarius.
+ Ego dauferi
+ Ego grimoalt
+ Ego ragemprandus me subscripsi.
Torna all'inizio