147
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Ihesu christi: Anno secundo
Consulatus domini marini et domini Johannis filii eius indictione decima quarta
mense martii. Ideoque nos marinus et Iohannes dei gratia Consules . . . . . . . .
. . . . . . . . nos ab hodierna die et in omnem futurum tempus
dodare donare tradere . . . . . . . . . . . . . . . Constantini bone memorie
habitator suprascripte civitatis. idest medium casalem mallanum quem
nobis ex publico pertinuit tenore ut suprascriptum medium casalem quod
in suprascripto loco habuimus in vestra et heredum vestris siat potestates
cum omnia sibi pertinentibus et licentiam vobis damus habendi tenendi
fruendi possidendi donandi commutandi alienandi . . . . . . . . . etiam
vendendi vel quodcumque exinde facere volueritis. ut superius diximus in
vestra et heredum vestris sit potestate neque a nos qui supra marinus
et iohannes pater et filius. neque a nostris heredes et successores exinde
habeatis querellam aut calupniam vos qui supra leo aut vestri heredes in sempiternum.
verum quod absit et avertat divinitas. ut nos aut nostri heredes
et successores contra hec nostra donatio contrarie alere voluerimus. Composituri
vobis vestrisque heredibus subiaceamus auri obrizi libra una persoluta
pena hec nostra donatio firma permaneat. scripta per nostras demandationes
aranerio diacono scriba civitatis in mense . .
+ ego Marinus consul et dux subscripsi.
+ ego Iohannes consul et dux subscripsi.
+ ego maurone testis subscripsi.
+ ego Iohannes filio domini Iohannis.
+ ego kampulus filius domini docibile.
+ Ego ranerius diaconus et scriba civitatis complevi et absolvi in
mense et indictione supradictis.
|