|  | 
 + In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et octavo anno
 domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense martio nona indictione. ideo qui nos, his
 sumus guiso, iohannes, et balsamu, et romoaldus germani filii quondam petri, et lando et
 madelfreda germani filii quondam adi, qui sumus abitatori de locum nuceria, clarefacimus
 comuniter abere rebus nobis pertinentem a parte madelfrid abio nostro, et congruum est nobis
 comuniter exinde vindere duobus pecie de terris cum quertietum, quem abemus in locum billanoba
 finibus nucerie, iohanni et petri et iochardi germani filii quondam petri diaconi. interea,
 de sicut nobis congruum est, bone etenim nostre bolumtati ante presentia leoni iudici et supscriptorum
 testium per anc cartulam unianimiter venumdedimus vobis qui supra germani
 ambo ipsa clausora de terra, quod abemus in dicto locum billanoba que abet finis et mensuria
 una ex ipse pecie de terris: de supter parte ab occidente fine via publica, sicut cartula nostra
 vetere continet, sunt longu ipsa via per mensuri passi sexaginta octo: de uno latere a pars
 meridi fine que fuit domnica, quod retinet et dominat petrus filius petri presbiteri, sunt inde
 passi guinquaginta duo: de super a pars orientis fine quomodo ipse plescu discernit, sunt inde
 passi quinquaginta octo: de alio latu a pars septemtrionis quomodo ipsi tres termiti ficti sunt,
 fine domnica, sicut ipsa nostra cartula continet, sunt inde passi quinquaginta duo: totum ad iusto
 passum omini mensuratum. et ipsa alia pecia abet finis de ambas latera fine terra domnica; et
 de uno capite fine de eredes ioannaci notario; et de alio capite de super fine serra de ipsum
 montem. ec bero ambas clausora de terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa
 precurrit, de ipsa una pecia cum proprie finis et vice de vie sue et cum omnia intro se abentibus
 trasactibus nomen et a funditus illos vobis qui supra iohanni, petri, iochardi benumdedimus
 inclitum. Unde nec nobis qui supra vinditori nec quarte uxoribus nostre, nec cuiquam
 ominibus nichil restitit nec dicimus remanere sortionem. Et pro confirmandam et staviliscendam
 hanc nostram vindictionem, nunc a presentis recepimus a bos qui supra germani statutum
 pretium, idest auri tari boni numerum viginti octo: nos qui supra germani guiso, iohannes,
 balsamu, romoaldus tari quadtuordecim, et nos nominati lando et madelfreda alii tari quadtuor
 deci in omnem deliverationem, sicut inter nobis combenit. finitoque vero pretium ipsum
 aput nos ea ratione, ud a nunc die presenti et perpetuis temporibus vos prenominati iohannes
 et petrus et iochardus quam et vestris eredibus predicta nostra vindictione, ud superius
 
 legitur, in omnibus securiter et firmiter amodo et semper eos habendum, dominandum,
 possidendum et omnia exinde faciendum quod bolueritis, absque omni contrarietate nostra
 vel de uxoribus nostris, vel de nostris filiis et eredes, aut cuiqua ominibus. Ex qua promisimus
 nos nominati guiso, iohannes, balsamu, romoaldus, et lando, et madelfreda, et per bona
 combenientia guadia vobis qui supra germani dedimus et mediatorem vobis posuimus sellictus
 filius quondam adelchisi; et per eadem guadia obligavimus nos toti suprascripti guiso,
 iohannes, balsamu, romoaldus, lando, madelfreda a parte uxoribus nostris et de nostris filiis et
 eredes vobis qui supra iohanni, petri et iochardi quam et ad vestris eredibus predicta nostra
 vindictione, ud superius legitur, ab omnis omines omnique partibus antistare et defensare promidtimus.
 quid si minime potuerimus aut noluerimus eos vobis vestrisque eredibus antistare et
 defensare, vel si nos ipsis forsitans per quolivet ingenium vindictionem istam quam prelegitur,
 remobere aut retornare eos vobis quesierimus, tunc ante omnia questio et causatio nostra exinde
 tacita et bacua et inanis, et ad compositionem siamus obligati nos et nostris filiis et eredes ad
 componendum vos vestrisque eredibus triginta auri solidos constantinos, et que aput vos fuerit
 remelioratum super factum edificium, sub estimatione pretii nos vobis restituamus; de colludio
 autem secundum legem nos vobis iuremus per dei misteria. si autem sicaita genetrice nostra
 qui supra landoni et madelfrede, aut quicumque omo pro eius, in anc nostram vindictionem introierit
 et legibus sue rationis vobis exinde tulerit, amodo antiposuimus et obligavimus vobis
 qui supra germani, ud licentiam et potestatem abeatis vos et vestris heredibus cum ista cartula
 introire in ipsa rebus nostra da lu mercatum et tollere exinde alio tantum per appretiatum,
 quantum de ista nostra vindictione nobis tultum fuerit, et omni tempore per supradictam
 obligationem firmiter eos abeatis cum vice de via sua, et faciatis exinde omnia quod bulueritis.
 Iterum, et si de exdicta nostra vindictionem vobis vel ad vestris eredibus causatio fuerit exurte
 et per bos ipsis inde bolueritis esse defensores et autores, in omnibus licentiam et potestatem
 abeatis vos et vestris eredibus cum ista cartula et cum omnis alia monimen et rationem que
 exinde abere potueritis, inde causare et omnia agere et perficere, et rebus ipsa vobis defensare,
 sicut bultis; nam, quando nos vel nostris eredibus quesieritis abere auctores et defensores, nos
 vel nostris eredibus ipsa vobis defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur. + et
 anc cartulam te maraldus notarius scribere rogavimus. actum nuceria.
 + ego qui supra leo
 + ego leo
 + ego ioannes.
 |  |