|
147
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense octuber, quartadecima indictione. Ideoque nos petrus presbiter et abbas, et merigno
germanus filius quondam petri et Imetanko filius quondam grimoaldi qui sumus consobrini fratres,
clarefacimus nos abere terra bacua abintro anc castello muntorum rotense finibus, quod
nobis est pertinentes a pars ipsorum genitoribus nostris, et per nostre rationibus: et congruum
nobis fuerat illut benumdare, ut si filius quondam dilecti, et sicut nobis toti supradicti congruum
est nostre vone voluntatis ante presentia maioni iudici et alii testes, per anc cartulam benumdedimus
tibi predicti ursi tota et inclita ipsa terra, quod superius diximus, ab intro anc castello
muntorum, quod est per ec finis et mensurie: da partibus orientis finis platea que pergit ad
ipsa platea puplica, sunt inde pedes sidecim; de partibus meridie finis de eredes ursi, sunt
inde pedes undecim; a pars occidentis finis media strectola, sunt inde pedes sidecim; da partibus
septemtrionalis finis muro de predicto castello, sunt inde pedes duodecim, et congungentes
se in priore fine totum at iusto pede manum hominis mensuratum. de ec vero terra per iamdictas
fines et mensurie totum et inclitum cum omnia intro se abente omnibusque suis pertinentiis,
et cum bice de platea et strectola sua, et cum solo solario suo illut tibi predicti nos
benundedimus,, at securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum,
possidendum, omnia inde vel exinde faciendum quod vobis placuerit, absque omni
contrarietate nostra et de nostris eredibus aut cuiquam hominibus; et pro confirmandam et stabilissendam
an nostram bindictionem, nunc a presenti recepimus a te predicto urso statutum pretium
i sunt auri tari boni numerum quattuordecim, sicut inter nos combenit in omnem deliveratione.
finitoque vero pretium aput nos vel qua per vonam combenientia, guadiam tibi predicti
ursi dedimus, et mediatorem tibi posuimus nos ipsis; et per ipsam guadiam obligamus nos et
nostris eredibus antistandum et defensandum tibi tuique eredibus suprascripta nostra bindictione
da pars uxoribus et da genitrice nostra, et da omnis omines omnique partibus. Et dedimus
tibi pro at defensionem abendum una carta que continet: bicesimo sexto anno principatus domni
guaimarii, de mense martius, duodecima indictione, quomodo lando castaldus filius landoni comitis
benundederunt grifoni, et petri, et iohanni, et grimoaldi germani filii iaquinti ipsa predicta
terra: scripta per iso presbiter et notarius, et testes ego qui supra lando, ego iaquintus;
ut quando nobis necessum fuerit cum ista carta, et cum ipsa declarata carta quod nobis pro
148
at defensione abendum dedimus, et cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eas ostederitis,
sicut vultis, illut nobis defendite per nos ipsam, quando nos vel nostris eredibus defensores
exinde quesieritis, tunc ipsa declarata carta salva aput nos remittatis, et nos et nostris
eredibus inclita ipsa terra per iamdictas fines et mensuras illut vobis vestrisque eredibus antistemus
et defensemus, et post fine facta salva ipsa carta aput vos remittamus per omnes bices,
quando nobis illa dederitis; et si, sicut superius legitur, talia vobis vestrisque eredibus non
adimpleverimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contrare quesierimus, aut si
quodcumque causationes vobis exinde preposuerimus, tacitam et bacua sit, et obligamus nos et
nostris eredibus per combenientiam, et per ipsam guadiam, componere tibi tuique eredibus
quinquaginta auri solidi constantini, et omnia suprascripta per inbitis vobis adimpleamus et
defensemus, sicut superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena. disturbatum legit
defensemus. et taliter scribere rogabimus te garimpoto clericum et notarium: intus an castello
muntorum.
+ Ego qui supra maio.
| |