|
86
+ In nomine Domini. Anno vicesimo nono principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et vicesimo tertio anno principatus domni Landolfi magni
principis filii eius, mense decembrio, octaba indictione. Ego Martinus Ferraru
filius Benedicti clarefacio quoniam ante hos annos Ursu socero meo filius
Romani Franci una cum Maria socera mea, uxore sua, donaverunt michi et
Gemme filie sue, uxori mee, vineam suam quod se patefecerunt pertinentes habere
non longe ab ecclesia Sancti Ianuarii super flubio Seretella, velud per omnia
ipsa mea cartula continet, quibus inde apud me firmatam reteneor, scripta
videlicet per Balsamus notarium, sed dum supradicta Gemma uxor mea de hoc
seculo decessit. Modo vero supradicta vinea, sucut michi pertinet et mea pertinentia
esse videtur, congruum michi est illam in integrum donare Pauli diacono
atque abbati filio quoddam Petri, sed dum hoc intellexit Iaquinta sequenti
uxore mea, ideo valde me rogare cepit, ut et ipsa a parte sua una mecum
hanc perficere donationem propter ipsam quartam suam partem, quibus exinde
legibus est percepturam per ipsum suum scriptum morgincaph a me ipso
viro suo, ei emissum atque firmatum alia die nostre copulationis; ego autem
preces eius benigne exaudivit velud ipsa me deprecavit. Quapropter ego qui
88
supra Martinus Ferraru quam et ego iamdicta Iaquinta, que sum uxor eius,
ideo dum nobis congruum esse videtur bone etenim nostre voluntates ante idoneos
homines subscriptos testes et michi eidem mulieri iuxta legem consentiente
eodem viro ac mundoalt meum, in cuius mundium me subiacere profiteor,
per hanc quoque videlicet cartulam ambo unanimiter pariterque consensu
donavimus tibi eidem Pauli diacono atque abbati predicta vinea nostra, quod
superius patefecimus pertinentes habere non longe a prephata ecclesia Sancti
Ianuarii super iamdicto flubi Seretella; et est ex omni parte per hec finis et mensuras:
de una parte fine rebus que fuit Sikenolfi; de capite fine rebus prephate
ecclesie Sancti Ianuarii; de subtus fine rebus que fuit iamdicti Sikenolfi; de alio
capite fine balloncello et habet in longitudinem passos septuaginta quattuor
et in uno capite fine ipsius ecclesie passos quadraginta quinque et secus eodem
balloncello sunt passi decem, ad passum iustum mensuratum. Infra hec vero finis
et mensuras ex predicta vinea donavimus exinde tibi eidem Pauli diacono
atque abbati integram tertiam partem et de predicta tertiam partem ex iamdicta
vinea per supradictas finis et mensuras, quod tibi donavimus in integrum,
velud superius legitur, nec nobis nec cuicumque alteri habendum nullam exinde
reservavimus, sed una cum inferius et superius, atque cum via et anditum
suum, pariterque cum supradicta cartula sicut nobis pertinet predicta
nostra donatione omnibusque suis pertinentiis trasactibo donavi mus illud tibi
eidem Pauli diacono atque abbati abendum et possidendum. Unde pro confirmandam
hanc nostra donatione recepimus exinde a te iuxta legem launegilt
mantellum unum et dui solidi constantinati boni. Ea ratione ut amodo et semper
tam tu qui supra Paulus abbas quam et tuis heredibus et cui, a te datum
paruerint illorumque heredibus, predicta nostra donatione in integrum uti prelegitur
habere et possidere debeatis securiter exinde faciendum omnia quodcumque
volueritis sine nostra et de nostris heredibus contradictionem et sine
cuiuscumque requisitione; de quibus obligo me ego qui supra Martinus Ferraru
quam et iamdicta Iaquinta, que sum uxor eius, obligo me per consensu et
voluntate eiusdem viri ac mundoalt mei et nostris obligamus heredibus tibi eidem
Pauli diacono atque abbati tuisque heredibus et cui per vos datum parnerint
illorumque heredibus, ut si aliquando tempore ex predicta nostra donatione
in integrum, uti prelegitur, per qualiscumque inventa ratione causare
aut contendere quesierimus, volendum exinde vobis aliquid tollere vel minuare,
seu de vestris illud subtrahere proprietatem et dominationem, aut si hoc
qualitercumque retornare aut remobere quesierimus, ideo ante omnia viginti
solidi constantinati tam nos quam et nostris heredibus tibi eidem Pauli diacono
et abbati tuisque heredibus et cui, per vos datum paruerint illorumque heredibus,
componere obligamus; et in antea omni tempore exin adversus vos per invitis
tacitis permaneamus. Igitur autem obligo me ego qui supra Martinus magister
quam et ego prephata Iaquinta, que sum uxoreius, obligo me per consensu et
89
voluntate eiusdem viri ac mundoalt mei et nostris obligamus heredibus tibi
eidem Pauli diacono et abbati tuisque heredibus et cui, per vos datum paruerint,
illorumque heredibus, predicta nostra donatione in integrum, velud superius
legitur, nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus per invitis
antistare et defendere beamus amodo et semper una cum omnibus suis remeliorationibus,
secundum Langobardorum legem, per supradicta obligata pena;
de colludio autem, si a vos pulsati fuerimus, ad Dei evangelia legibus exinde vobis
satisfacere debeamus; et quando per vos ipsos volueritis exinde fieri auctores
et defensores, potestatem habeatis supradicta cartula ad legem ostendere et
cum vestris causatoribus causare et contendere et omnem definitionem exinde
facere, sicuti nos facere debuissemus, et predicta nostra donatione per vos ipsos
vobis defendite et securiter possidete. Tantum per vice quod nos vel nostris
heredibus vultis querere auctores et defensores ex predicta nostra donatione
semper debeatis remittere apu nos supradictam cartulam, quod supra vobis donavimus
ut non sint capsata nec falsata, ut illam in iudicio ostendere valeamus,
habendum illam apud nos per dies triginta ad causandum et finem cum nostris
causatoribis faciendum, et sic nos et nostris heredibus defendamus tibi eidem
Pauli diacono atque abbati tuisque heredibus et cui, per vos datum paruerint
illorumque heredibus, integra supradicta nostra donatione in omni hordine et
ratione, sicut supra vobis repromisimus et obligati sumus. Et semper post ipsis
diebus triginta predictam cartulam reddamus vobis salvam, qualem vos illam nobis
dederitis per supradicta obligata pena. Quam te Maraldus notarium taliter
scribere rogavimus. Actum Beneventi. Feliciter.
| |