171
+ Anno ihesu christi domini nostri millesimo centesimo die decima
mensis Ianuarii indictione octaba Amalfi. Nos leo presbiter de lupino firriolano
manifestum facio vobis domino constancio gratia dei rabellensis
episcopo stephano leonis rogadio et vobis omnibus clericis de cunctam
congregatione de anc civitate rabelli pro eo quod tradidistis atque assignastis
michi plenaria ipsa ecclesia vestra vocabulo beati mathei apostoli atque
evangeliste quod vobis tradidit per chartulam offertionis domino mauro
presbitero aput ciarasum que predicta ecclesia dedicata est in furcellam
cum plenarie et integre . . . . . hereditates et castanietis atque fabricis
de bacuum et plenum sicut ipsa chartula continet mihi exinde fecistis
unde nichil vobis exinde remansit aut aliquid michi exinde exceptuastis.
In ea videlicet ratione. Ut ab hodierna die et cunctis diebus vite mee
habitare debeam in predicto loco et ipsa predicta ecclesia die noctuque
officiare illum debetis sicut pertinet at sacerdotem et ipse suprascripte
hereditates de predicta ecclesia lavorare . . . . . . . . . . per unumquemque
annum cum omni meo expendio talemque curam et certa mente
. . . . debet de predicta hereditate ut non pereat set domino auxiliante
proficiat ut pareat per bonis hominibus et a die presentis vinum et omnem
alium frugium quod exinde exierit de dicta hereditates sine fraude et omnem
malum ingenium vobis cum eos dividere ibidem debeamus in predicto loco
in quartam portionem vinum at palmentum et fructora per tempora sua
nos exinde tollamus portiones tres et vos et vestris posteris tollatis exinde
portionem unam hoc est quartam partem et de ipsum suprascriptum incertetum
si bacuum ibidem habuerit impletis eos de tigillis et insurculemus
eos de ipse castanee zenzalas. talemque curam et certa mente exinde
habere debeamus ut non pereat set domino auxiliante proficiat ut pareat
pro bonis hominibus et iam ipsum predictum insertetum runcare illum
debeamus et iam ipse castanee per suum tempore colligere ille debeamus
cum omni meo expendio solummodo vos ibidem mittere debeatis unum
collictore et nos siccare debeamus predicte castanee ibidem in predicto
172
loco et dividamus ille vobiscum ibidem in predicto loco in quartam portionem
nos exinde tollamus portiones tres et vos exinde tollatis portionem
unam hoc est quartam partem. et de ipse portiones tres mee de dicte
castanee dare exinde debeamus at ipsum predictum collictorem vestrum
sicut consuetudo est faciendi et quando necesse fuerit at cappilandum
lignum de predicto insertetum pro lavorandum exinde ipse suprascripte
hereditates. faciamus vobis illos scire at nos ille cappilemus cum omni
meo expendio et tollamus exinde portiones tres pro lavorandum predicte
hereditates. et ipsa aliam portionem dare vobis illam debeamus at faciendum
vobis exinde omnia que volueritis. et hoc dicimus ut si non atimpleberimus
vobis hec omnia suprascripta capitula qualiter superius diximus iactetis
nos exinde bacuos et faciamus vobis iustitiam qualiter lex fuerit Quod
si bene vobis eos atimpleberimus qualiter supra diximus non abeatis potestate
nos exinde iactare set vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus
et hoc dicimus ut post meum hobitum hec omnia suprascripta beniat in
potestate vestras et de vestris posteris sine omni contrarietate de omni
personas et si contra hanc chartulam benire presumpserimus componere
vobis promittimus auri solidos libre una bythiantea et hec chartula sit firma
disturbatum legitur cum omni meo expendio talemque.
+ leo filius Iohannis zinziri capra testis est.
+ Ego leo filius ursi sezzaro testis sum.
+ Ego leo filio domino sergio musceptula testis sum.
+ Ego Iohannes presbiter scriba filius fusci de turano scripsi.
|