Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.23 » Pag 83 - 84

9.23
83
84

83
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense martio
quinta indictione. Ante me Petrum iudicem Grifus filius
quondam Cuncti de loco Metiliano coniunctus est cum Vivo
vicecomite filio quondam Petri et per convenientiam, per
hanc cartulam ipse Grifus manifestavit ipsi Vivo de tota et
integra res quas ipsi Grifo habere pertinuit foris hanc Salernitanam
civitatem in locis Cetaria et Falerzu et Carbonara et
Septem Arbori et Ferolitu et est infra has fines: a parte
orientis finis Sancti Cesarii et finis Caputaque; a partibus
meridiei finis pede de monte Falerzu, sicut valle discernit
et descendente in fluvio de Cetara et prebaricante ipso fluvio
et coniungente in balle maiore, et per ipso vallone saliente
84
in toru de Inbrici et recte exiente in ipso fluvio de Carbonara;
de super parte finis serre de ipsi monti, cum omnibus
que intro eas sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice
de viis suis. ea ratione ut totum et integrum illud de quo
ipsi Vivo ut suprascriptum est manifestabit sit semper in potestate
ipsius Vivi et heredum eius et liceat illum et eius heredes
de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse
Grifus guadiam ipsi Vivo dedit et fideiussorem ei posuit
Landefredam cognatum ipsius Vivi ac filium quondam Cleni
Alamanni; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi Vivo et eius heredibus totum et
integrum illud de quo ei manifestabit ut dictum est ab omnibus
hominibus et tribuit ei licentiam ut, quando ipse Vivus
et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipse Grifus et suos heredes ipsi Vivo et illius heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes componere ipsi Vivo et illius heredibus
triginta auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. verumtamen hoc memorari facio, ne
ipsi Grifo noceat quoniam ex ipsis rebus, quibus ei ut dictum
est in ipsis locis infra suprascriptas fines habere pertinuit,
dudum ipse Grifus ex eisdem rebus sibi pertinentibus
venumdatas se dixit habere Mauroni qui dicitur Iectabecte et
Mastalo filio Godeni Amalfitani; nam integrum illud aliud
quod eidem Grifo in suprascriptis locis infra suprascriptas fines
habere pertinuit cum omnibus intro habentibus omnibusque
suis pertinentiis et cum vice de viis suis ipse Grifus
manifestavit et ipsi Vivo dixit pertinere per suprascriptam guadiam
et penis obligationis. Et taliter tibi Iohanni notario
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio