Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.411 » Pag 271 - 272

2.411
271
272

271
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni, et primo anno principatus
domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense agustu secunda indictione. ideoque ego
grimoaldus filius garofali de locum mitilianu, dum te puella nomine maria filia machenolfi de locum
nuceria ad meum sociavit coniugium, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos
nostros secundum ritus gentis nostre langobardorum, quam et per berbum et absolutionem
ipsius genitori meo et ipsum astante, per hunc scriptum morgincapud confirmo adque trado tibi
nominate uxori mee quartam partem de omnibus rebus substantiis meis; idest de serbis et ancillis
meis, de peculia maiori et minori, parba et magna, de casis quam et intrinsecus casis, territorie,
curtis, ortalis, vineis, arbusta, olibeta, abellanieta, castanieta, inseteta, quertieta, campis
et silbis, pratis, pascuis et aquis, in montibus quam et in planis, cum finis et viis suis, cum usu
aquarum et cum omnibus suis pertinentiis et infra se habentibus, de stavile et de movile, de
omnia et in omnibus, que nunc modo habeo et quod in antea undecumque aut quomodocumque
parare aut conquidere potuerimus, seu quod ex paterna vel materna substantia mihi pertinentes
fuerit habere, de totum tibi nominate uxori mee quartam partem tradidi; ea ratione, ut ab odiernum
diem ad tuam que supra uxori mee sit potestatem iusta legem faciendum quod volueris, et
neque a nos superius nominati grimoaldus et garofalus viro et socero tuo, neque a nostris heredibus,
neque a nullus quemquam hominibus habeatis exinde aliquando aliquam requisitionem
aut reprehensionem, set perpetuis temporibus securiter et firmiter eos habere et possidere valeatis,
quod vero scriptum morgincapud in eo ordine firmum permanea. quam te guisonem notarium
scribere rogavimus. actum nuceria.
272
+ ego petrus diaconus
+ ego radoaldu
+ ego petru.
Torna all'inizio