|
98
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense februario, duodecima indictione. Ante me romoaldum iudicem petrus filius quondam
iohannis qui fuit filius sergii greci, et blatta uxor eius filia quondam iaquinti, coniuncti sunt
cum theophilo monacho presbitero et abbate ecclesie, que constructa est ad honorem santissimi
confessoris nicolai foris hac salernitana civitate, in loco veteri, ubi ad gallumcanta dicitur,
que pertinet heredibus lamberti et landoarii comitis, Et ipsi petrus et blatta vir et uxor
clarificaverunt se habere terram cum vinea et silba in suprascripto loco veteri super fluvium
qui boneiam dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras, iusto passu hominis mensuratas:
de pede finis via que dicitur nucerina, inde est per latitudinem passi viginti: de capite passi
alios viginti, et in medium per traversum sunt per latitudinem passi viginti, et per longitudinem
ab ipsa via et usque muricem de monte, in quo ecclesia dedicata est ad honorem
domini et liveratoris nostri ihesu christi, et dixerunt illam terram a parte septemtrionis
coniunctam esse ad res pertinentem ipsius ecclesie sancti nicolai. Et de ea quartam partem
dixerunt pertinere ipsi blatte per datum ipsius viri sui, et tres partes ipsi petro. Et ideo sicut
ipsis petro et blatte congruum fuit sua voluntate per convenientiam per hanc cartulam, dum idonei
interessent homines, venumdederunt ipsi theophilo abbati integram suprascriptam terram cum vinea
et silba per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt, cunctisque eius pertinentiis,
et cum vice de ipsa via, et cum duabus cartulis ex eadem terra continente, quarum prima
scripta per dauferium notarium vicesimo secundo anno principatus domni guaimarii, mense agusto,
octaba indictione, in quam subscripti sunt ragemprandus et iaquintus et petrus. Secunda scripta
per iaquintum notarium tricesimo quinto anno principatus domni guaimarii, et quinto anno domni
guaimarii eius filii, mense maio, sexta indictione: et in ea subscriptus ragemprandus iudex. Ea
ratione ut semper sit in potestate ipsius abbatis et partis ipsius ecclesie sancti nicolai. et liceat
partem ipsius ecclesie de ea facere quod voluerit. Et propter confirmationem huius venditionis
ipsi vir et uxor susceperunt ab ipso abbate statutum pretium auri solidos viginti quinque in
omni deliveratione. Et per convenientiam ipsi petrus et blatta guadiam ipsi abbati pro parte ipsius
ecclesie sancti nicolai dederunt et fideiussorem ei pro illius parte posuerunt Iohannem germanum
et cognatum illorum ac filium suprascripti Iaquinti. Et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere parti ipsius ecclesie sancti nicolai integram suprascriptam
99
venditionem ab omnibus hominibus et partibus. Ea ratione ut quando pars ipsius ecclesie sancti
nicolai ipsos petrum et blattam et eorum heredes defensores de ea habere quesierint, per omnes
vices det eis suprascriptas cartulas salbas iusta ratione habendas diebus sexaginta. Et per omnes
vices ipsi petrus et blatta et eorum heredes suprascriptam venditionem parti ipsius ecclesie
sancti nicolai, sicut suprascriptum est, defendant. Et post completos ipsos dies per omnes vices
cartulas ipsas salvas, quales eis date fuerint, ipsi petrus et blatta et eorum heredes parti
ipsius ecclesie sancti nicolai reddant. Et tribuerunt ipsi abbati pro parte ipsius ecclesie licentiam,
ut quando pars ipsius ecclesie sancti nicolai voluerit, potestatem habeat suprascriptam
venditionem per se defendere, qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et rationibus, quas
de eo ostenderit. Et si sicut superius scriptum est, ipsi petrus et blatta et illorum heredes parti
ipsius ecclesie sancti nicolai non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere
parti ipsius ecclesie sancti nicolai centum auri solidos constantinos. Verumtamen et ipsi
petrus et blatta venumdederunt ipsi abbati, cum eo quod ei, sicut suprascriptum est, venumdederunt,
per convenientiam unam aliam cartulam, que scripta est per mirandum notarium
vicesimo tertio anno principatus domni guaimarii, mense maio, nona indictione, in qua subscripti
sunt ragemprandus et rodelgrimo, ut illam semper esset in potestatem parte ipsius ecclesie
sancti nicolai, et faceret ex ea quod voluerit. et cum pars ipsius ecclesie ipsos petrum
et blattam et eorum heredes defensores de suprascripta terra habere quesierint, pars ipsius ecclesie
illam eis cum ipsis aliis duabus dent cartulis in eo hordine et ratione, qualiter ex ipsis aliis
duabus cartulis superius scriptum est. Et ipse abbas dum vixerit suprascriptam terram usufruendi
nomine teneat et de usufructu illius faciat quod voluerit, sicut continet brebem quod
ipse abbas ex ipsa ecclesia sancti nicolai retinet A parte heredum ipsorum lamberti et landoarii
comitis, qui scriptum est per romoaldum notarium. quod superius inter virgulas scriptum
est, legitur: defendant. et taliter te ademarium notarium qui interfuisti scribere precepi.
+ Ego qui supra romoaldus iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego grimoaldus notarius et advocatus.
| |