+ In nomine domini secundo anno principatus domini mansoni. et domini
iohanni eius filius mense magio decima indictione. Ideoquem nos i
sumus petri et iohanne. et petri. et filii cutti. et iohanne et zotti et mari.
et iaquintus presbiter filii piri. et elizu. et iohannes filius mauronti. et petri.
affiliatus petri toti habitatori in dumucella territorio lauritano. eo quot ante
vonos homines qui subter scripti sunt. talem placitum facimus tibi domino
iohanni benerabilis abbati. de monasterio sancte dei genitricis et virginis
marie. qui hedificata est ad ipsa turre supra ercica in monte vesuveo. quod
domino martinus benerabilis abbas. a nobo fundamine construxit. de ipsa
pecia de terra arbustata posita in dumucella in locum ubi furcle vocatur
territorio lauritano eo quod nos adfratastis. in medietatem de ipsa pecia de
terra. et ipsa pecia de terra hec finis habet. de uno latere. et de uno capite
fines sancte nolane ecclesie. de uno latere. et de super capite fine nostra
qui supra nominati germani et consortes. in tale vero ordine nos ibidem
affratastis in ipsa medietate vestram de ipsa pecia de terra que pertinet ad
ipso sancto vestro monasterio. ut nos et heredes nostri. ipsa medietatem vestra
pastenare deveamus bitis et arbori. seu alia. pomifera fructifera. tali
vero ordine ut ipsa medietatem ut supra diximus pastenare deveamus vene
ut expedit ut pareat vene pastenatum. seu cultatum. et illut conciare deveamus
cum bobi et ad manu dirigenter apto tempore. ad bindemiandum
ipsa bindemia nos qui supra nominati germani et nostris heredibus illut
bindemiare debeamus cum omni nostro expendio. et ad palmentum trahere
et quicquid ibidem vinum mundum de supra dederit in ipsa medietatem
de ipsa pecia de terra vestra per medietate illut inter nos dibidamus ad
palmentum. nos qui supra germani tollamus medietatem. et nostros heredes.
et vos qui supra domino iohannes benerabilis abbas. et vestros posteriores.
tollatis reliqua medietatem tantum ipsa peciola iusto ordine pisatum et reballatum
super nos tollere deveamus ante sortem. et quando ibidem direxeritis
monachum vestrum aut alium hominem. pro bindemie ipsa portione vestra
recipere de ipso bino. dare eis debeamus manducare et bibere ut iustum
fuerit. et ad caballum de ipsum hominem quem ibi direxeritis. tantum ipso
frugio quem ibidem seminaverimus in ipsa medietate vestra ubi nos adfratastis.
super nos tollere deveamus et si de ista terra exierimus nos aut
nostros heredes et in aliam terram ad habitare perrexerimus. inclita ipsa
medietate de ipsa pecia de terra redeat in potestate vestra. et de posterios
vestros. de ipso sancto monasterio. et si in ac terra reversi fuerimus nos
aut nostros heredes. licentiam et potestatem habeamus redire in ipsa terra ut
superius legitur et hanc chartula affratationis ut super legitur sit vobis firma
et stabilis semper. Sicut te aldemari diaconi et notarii scribere rogabimus.
+ ego petrus
+ ego leo
|