Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1353 » Pag 227 - 228

8.1353
227
228

227
+ In nomine domini anno ab incarnatione domini nostri ihesu christi millesimo sexagesimo
tertio, et vicesimo quinto anno principatus domni landolfi gloriosi principis ……….
domni paldolfi filius eius, mense iulio, prima indictione. Ideoque ego iohannes filius sparani
eo quod intus civitate abellini ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me pertinente
abere rebus in loco scrofetam et ubi gualdo da sancta agnes dicitur, et ubi rendinina vocatur,
et in aliis locis in finibus et pertinentiis de comuni de abellini, et casa spanita intus eodem
civitate abellini pertinente illud michi da deusdedi filius andree, sicut in omnibus .... mea
inde continet cartam, quod aput me firmata reteneor, et quod scripsit amatus archisubdiaconus
et notarius. Modo vero congruum mihi est de omnibus ipsis rebus et casis meis, ut supradicimus,
qualiter mihi est pertinente per ipsa cartam a pars deusdedit, taliter inde donare integram
tertiam partem bernardi filio predicti deusdedit cum tertiam partem de ipsa carta per
quam mihi pertinuit, et cum portione de ipsa alia .... qui inde est pertinente et continente:
propterea ego qui supra iohannes ideo, sicut mihi congruum esse bidetur, bona etenim mea
voluntate, et per anc cartam donabi tibi iamdicti bernardi integram tertiam partem de omnibus
ipsis rebus et casis ut diximus cum portione de ipsas moniminas et cum tertiam partem de
ipsa iamdicta carta, qualiter mihi fuit pertinente a predicto deusdedit genitore tuo, taliter inde
228
tibi bernardi donabi integram tertiam partem, Una cum inferius et superiusque cum viis et
anditis suis cum aquis et cum homnibusque suis pertinentiis, Ad semper abendum et possedendum
tu qui supra bernardus quam et tuos heredes faciendum inde omnia quodcumque
volueritis, sine contradictione mea vel de meis heredibus aliqua requisitione. Unde pro cunta
eadem mea donatione quibus prelegitur suscepi inde a te qui supra bernardus secundum lege
launegilt mantellum unum que inter nobis convenit. Unde obligo me ego qui supra iohannes et
meis obligo heredibus tibi iamdicti bernardi quam et ad tuis heredibus integra predicta mea
donatione quibus prelegitur nos vobis illut antistare et defendere iusta lege da me et da heredes
meos et da illis cui per nos datum paruerint et da illorum heredibus. da aliis vero
ominibus vel partibus sciatis exinde per vos auctori et defensori cum ista carta et cum portione
de supradicte carte et moniminas ut diximus, ut liceat exinde per vos causare et contendere,
et per vos defensori essere, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possedere, et omni convenientia
vel difinitione quod inde feceritis, firmam et stabilem esse permanead, sine contradictione
mea vel de meis eredibus aliqua requisitione. Quod si taliter ut dictum est ego et meos
heredes tecum aut cum tuis heredibus inde vel exinde causare aut contendere quesierimus per
qualiscumque modum, aut si oc retornare vel remobere quesierint sicut prelegitur, Ideo ante
omnia sexaginta solidi aurei boni nos vobis componere obligamus, et cunta que superius legitur
omni tempore complire illut nobis invitis per eadem obligata pena. Quod te amatus archisubdiaconus
et notarius scribere rogabit in abellino.
+ Ego marencus.
+ Ego olmetancus iudex.
Torna all'inizio