Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.17 » Pag 56 - 57

10.17
56
57

56
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri
duodecima indictione. Ante me Petrum iudicem Petrus
filius quondam Iohannis qui cognominatus est Gualpa coniunctus
est cum Iohanne monacho monasterii Beate et individue Trinitatis,
quod conditum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Mitiliano,
in quo domnus Leo venerabilis abbas preest. et sicut ipsi Petro
congruum fuit, sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam
pro salutis sue anime optulit Deo et in suprascripto monasterio,
in quo monachus fieri et esse desiderat, integram terram cum casa lignea
quam sibi pertinere dixit intra hanc predictam civitatem suptus
plateam que ducit supter et iuxta valneum pertinente ecclesie Sancti
Gramatii et totam terram cum vinea quam se clarificavit habere
foris hac civitate in loco Iobi, cum omnibus intro ipsam terram cum
casa et iamdicta terra cum vinea abentibus cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de plateis et anditis et viis suis et cum omnibus
moniminibus ex ipsa terra cum casa et de iamdicta terra cum vinea
continentibus. ea ratione ut totum et integrum illud quod ipse Petrus
Deo et in suprascripto monasterio optulit semper sit in potestate
suprascripti domni abbatis et successorum eius et partium suprascripti
monasterii, et liceat ipsum domnum abbatem et suos
successores et partes suprascripti monasterii de eo facere quod
voluerint. et per convenientiam ipse Petrus guadiam ipsi Iohanni
monacho pro parte suprascripti monasterii dedit et fideiussorem
ei pro ipsius monasterii parte posuit Petrum filium quondam
Ademarii Vallensis, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi domno abbati et illius successoribus
et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod ut dictum
est Deo et in suprascripto monasterio optulit ab omnibus hominibus
et partibus, et ipse Petrus filius suprascripti Iohannis tribuit licentiam
ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et
partes suprascripti monasterii voluerint, potestatem habeant illud
57
per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si, sicut superius scriptum est,
ipse Petrus filius Iohannis et suos heredes non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere
ipsi domno abbati et illius successoribus et partibus suprascripti
monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut
superius scriptum est adimplere. hec suprascripta fecit ipse Iohannes
monachus per licentiam suprascripti domni abbatis. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio