Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.531 » Pag 100 - 102

3.531
100
102

100
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis,
mense martius tertiadecima indictione. Memoratorium factu a nobis grifo et sicho abitatores de
locum mairano germani filii quondam falchoni, eo quod ante presentia domni grimoaldi gratia
dei venerabilis archiepiscopi sancte sedis archiepiscopatui salernitano, et ibique ante eius vestigiis
astaret subscripti idoneis hominibus pro pars et vice ipsius archiepiscopii, quam et per iussionem
et largietatem ipsius domni archiepiscopi, ad tenendum et pastenandum tradidit nobis
bucco clericus eius filius ciceri de terris bacibis et terris cum silbis, quod pars ipsius archiepiscopii
habet in plagis de locum montena, a super flumicellus qui arcella vocatur, quod ipse bucco in
beneficium retinet a pars ipsius archiepiscopii infra hec finis et mensuriis: incipiente da bia qui
modo se andad, qui pergit inter rebus ipsius archiepiscopii per pede de serra et rectum descendentem
erga murice de petre maiori usque ipso flumicellus qui arcella dicitur, sunt exinde passos
biginti duo, et per ipso flubio descendentem in pars meridie sunt passi centum octo, et ab ipsa
pars meridie fine ipsius oepiscopii, da ipso flumicellus salientem usque in ipsa bia qui per pede
de ipsa serra pergit, sunt exinde passi decem et octo, et erga ipsa bia salientem quod est
da pars orientis, et coniungentem usque in ipso murice qui est in pars septemtrionis, quod est
101
priorem finem, sunt passi octoaginta octo, totum mensuratum ad iusto passum hominis. per iste
finis et mensuriis inclitum illut nobis iamdictis germanis per iussionem ipsius domni archiepiscopi
tradidit amodo et usque duodecim anni conpleti in tali hordine, ut amodo et usque ipso constitutum
nos nostrisque heredibus et homines quod ibidem miserimus, totum et inclitum illut
per ipse finis et mensuriis et extra ipse finis in pars meridie et da media ipsa serra in pars occidentis
et descendente per media ipsa serra usque in ipsa aqua de ipsa arcella, quantum
exinde laborare et pastenare potuerimus, totum eos ad nostram potestatem retineamus et dominemus,
et licead nos et nostros heredes fobee et omnis nostre utilitatis ibidem facere iusta rationem,
et totum illut per ipse finis et mensuriis, quantum est illut qui non est ripis et plescora
maiori, et paruerit quod pastenare possatur, et extra ipse finis et mensuriis, sicut diximus, quantum
potuerit in ipsa pars meridie et da media ipsa serra in parte occidentis et descendentem per
media ipsa serra in pars meridie usque in aqua de ipsa arcella pastenemus illut vinea de bono
bitineo, seu cannietum et salicetum et pomis, et quicquit vinum et fruges inde exierit amodo et
usque ipso constitutum, totum illut nobis habeamus, et pars ipsius episcopii nullam exinde nobis
tollere querad. ad conpleti autem ipsi duodecim anni plicaret se ipse bucco vel pars ipsius archiepiscopii,
et nos notrisque heredibus, vel homines qui ibidem miserimus, habeamus in tota ipsa
traditionem per iamdicte finis et mensuriis, quantum est illut qui non sunt ripis et plescora et
pastenari potest, et quantum extra ipse finis pastenare potuerimus, habeamus ibidem vinea facta.
lebata, et hoperata et cultata, seu si cannietum et salicetum et pomis, sicut de tantos annos et locus
ipse meruerit ut bene paread laboratum et cultatum, et nos totum illut dividamus per medietatem,
et pars ipsius episcopii conprehendad exinde prius medietatem in quale parte voluerit, et
nobis nostrisque heredibus, vel ad homines quod ibi miserimus, et ad eius heredes, traderent ipsa
reliqua medietate cum bice de bia ipsa sua, per talem securitatem bonam factam, ut omni tempore
nos nostrisque heredibus securiter illut habere possamus, defensatum semper nobis per
ipsum dominus archiepiscopus et per suos successores et pars ipsius archiepiscopii da omnis homines
omnique partibus. reditum vero et palmentum, si ibidem habuerit, si ebenerit in ipsa sortionem
illorum, habead illut sibi; et si benerit in ipsa sortionem illorum, licead nos illut exinde
disturbare et excutere et portare ubi voluerimus, absque contrarietatem de partibus ipsius archiepiscopii.
tantum, si aliquando ipsa nostra sortionem daturam aut vindituram habuerimus,
non potestatem cuicumque illut dare aut alienare nisi ad pars ipsius archiepiscopii illut vindamus
ad iusto pretium que fuerit iuste appretiatum, faciendum nos illis inde scire per tertio constitutum
usque diebus triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerit pars ipsius archiepiscopii
illut emere et dare inde nobis iusto valiente pretium, post ipsa constituta licead nos nostrisque
heredibus eos dare cui voluerimus. nam, si ante ipsa constituta si cuicumque illut
102
dederimus sine illorum solutionem, sic ut de nostra potestatem esset substractum, sine pretium
rebertad ad potestatem ipsius archiepiscopii. unde in eo hordine per iussionem et largietatem
ipsius domni archiepiscopi guadia nobis ipse bucco dedit et mediatorem nobis posuit
mascino filium quondam risi; et per eadem guadia obbligabit se ipse domnus archiepiscopus
et suis successoribus et pars ipsius archiepiscopii amodo et usque ipso constitutum antistare
et defensare nobis nostrisque heredibus tota et inclita supradicta traditionem per iamdicte
finis et mensuriis et extra ipse finis, cum bice de bia sua da omnis homines omnique
partibus, et non antea querad eos nobis tollere aut contrare. et si taliter illut nobis non defensaberit
et aliquit, de quomodo superius legitur, remobere aut contrare quesierit, tunc per
ipsa guadia componere obligabit se ipse domnus archiepiscopus et suis successoribus et partibus
sui archiepiscopii nobis nostrisque heredibus, vel ad homines quod ibi miserimus, et
ad eius heredes, quinquaginta auri solidos constantinos. et unc brebem scripsi ego mirandus
notarius qui interfui.
+ ego sassus clericus
+ ego petrus diaconus
+ ego qui supra bucco clericus
+ ego theodericus me subscripsi
+ ego Iaquintus notarius
+ ego mirandus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio