Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.613 » Pag 130 - 132

4.613
130
132

130
+ In nomine domini vicesimo hanno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense ianuarius, septima indictione. memoratorium factum a nobis leo et amoru germani
filii quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit,
nobis petrus clericus filius quondam mundi due pecie de terra bacua pertinente ipsius petri
131
clerici de locum iobi a super duobus ribora finibus salernitane, quod ei per firma cartula
datum et confirmatum est per iaquintus filius adelchisi capuano. et est rebus ipsa per ec
finis et mensuria: de pede fine ipso ribus, inde sunt per ipso ribus passi quinquaginta
quadtuor: a pars septemtrionis fine mari germani ipsius iaquinti, inde sicut termiti ficti
sunt: de capite fine bia comune, inde sunt passi triginta quadtuor: a pars meridie fine
medio ribus, sunt erga ipso ribus rectum mensuratum passi centum; ipsa halia pecia de
terra ibique a super ipsa bia comune per ec finis et mensuria: de subtus erga ipsa bia
inde sunt passi quinquaginta: a pars meridie fine illorum comune, inde passi decem et
octo: de capite fine ipsius petri clerici, inde passi quinquaginta: a pars septemtrionis fine
sortione ipsius mari, inde sunt passi decem et octo. totum ad iusto passum omini inclitum
illut per ipse finis et mensuriis, sicut diximus, nobis tradidit tali ordine, ut amodo
et usque duodecim anni completi ad nostra et de nostris eredibus sint potestatem illut
tenendum, dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis ibidem faciamus, et totum illut
per ipsa mensuria pastenemus vinea de bono bitineo, et pomis et cannietum, et salicetum,
sicut meruerit, et ubi meruerit, illut cludamus, et omnis vinum et frugium quod inde
tollere et abere potuerimus, amodo et usque nobem anni completi, totum illut nobis abeamus,
faciendum inde quod boluerimus; et quantum vinum inde exierit da ipsi nobem
anni in antea usque ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, dibidamus illut ibique
per medietatem cum ipsum petrus clericus: nos tollamus illut medietatem, et ille medietatem,
et super ipsa bia comune faciamus in altum pergola iusta ratione; ad completi autem
ipsi duodecim anni abeamus in tota ipsa terra per ipsa mensuria vinea de bono bitineo,
et pomis, et cannietum, et salicetum, totum vonum surtum et cultatum et laboratum et
clusum vonum, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, ut vene pareat factum; et plicarent
se ipse petrus clericus vel suos eredes, et nos vel nostris eredibus dibidamus tota
ipsa rebus per medietatem iusta ratione, et prius ille vel suos eredes tollant inde quale
sortione boluerit, et nobis tradant in sorte ipsa halia medietate qui remanserit, per talem
firma securitatem vona facta, ut omni tempore securiter illut abere possamus cum bice de
bia sua, defensantum per illis ab omnibus partibus; reditum et palmentum quod ibi abuerimus,
si ebenerit in ipsa nostra sortione, abeamus illut nobis; et si ebenerit in ipsa illorum
sortione, liceat nos illut excutere et portare ubi boluerimus, et amodo et usque ipso
constitutum omnis suprascripta tradictio cum bice de bia sua nobis defensare da omnes
homines omnique partibus; et si nos vel nostris eredibus datura aut binditura abuerimus
ipsa nostra sortione de ipsa rebus ipsius petri clerici vel ad eius eredes, illut vindamus
ad iusto pretium quod iuste adpretiatum fuerit, et faciamus illis inde scire per tertio constitutum
132
usque diebus triginta sex; et si per ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto
pretium, tunc post ipsa constituta licead nos illut dare cui boluerimus; nam si ante ipsa
constituta cuicumque illut dederimus absque illorum solutione, sicut de nostra potestatem
exe substractum, absque pretium perbeniant ad illorum potestatem, faciendum inde quod
boluerit. unde pro taliter guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit lando comes filius
maioni; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri constantinianorum.
et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego landemari
+ Ego ademari me subscripsi
+ Ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio