113
+ IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI. ANNO AB INCARNATIONE
EIUSDEM. MILLESIMO. OCTOGESIMO. MENSE IULII
INDICIONIS TERCIE.
Quam pro salute anime unusquisque fidelis ad superna debet vigilanti
occulo inspicere et utriusque hominis aures ad sacras scripturas erigere quatinus
ad ea attentius intentendo bonisque operibus adimplendo possit penas
inferni evadere et ad felicia gaudia pervenire. Idcirco Ego Unfridus Gravinensis
dominus filius et heres domini Aitardi quamvis terrenis nimis preoccupatus
negociis ad quosdam versiculos psalmigraphi plurimum intendens
ubi dicitur. Declina a malo et fac bonum. et iterum quia reddet deus unicuique
secundum opera sua. sepe hoc cogitans corde multum ingemui.
eo quod tantis ditatus opibus et secularibus fascibus sublimatus precepta
dominica prout debui et valui minime observavi. Ideoque corde disposui
de terrarum mearum copia domibus dei et locis venerabilibus abundanter
tribuere. quatinus ecclesie dei possessiones in perpetuo a me possidentes
oracionibus earum in conspectu domini memoriale fieret. et remuneracionem
ab omnipotenti deo indeficienter perciperem. et in die iudicii in sinu
habrahe cum electis sedem acciperem. Ergo quod cupieram et animo disposueram
toto nisu ad bonum finem ducere curavi. Ad dominum Alberonem
patrem et meum continuum oratorem venerabilem abbatem ecclesie
sancti angeli de fraxenito in qua parentum meorum corpora sepulta esse
noscuntur. honorabiles misi legatos quatinus si sue placeat paternitati. pro
honore et proficuo sancte ecclesie et nostro amore Gravinam veniret. quod
deo donante qui omnia disponit benigne impetravi. Veniente itaque predicto
venerabili abbate illum officiosissime suscepi. et maxima cum veneracione
prout decuit servire precepi et feci. Altero vero die insimul convenientibus
consencientibus filiis meis robberto et aitardo. et fratre meo aitardo. et aliis
meis militibus subscriptis ibi astantibus placuit mihi coram ipsis per librum
evangeliorum offerre et tradere in manibus prenominati abbatis ecclesie sancti
angeli unum meum casale situm ante predictam ecclesiam. et quia ipsa ecclesia
terras ad laborandum sufficienter minime habebat obtuli ipsi ecclesie
114
terras ut ipsa ecclesia et homines casalis bene et large laborare possent. Quas
terras per hos fines assignamus. A prima parte a ponticello patrarii qualiter vadit
cursus aque usque ad fontanellam malgerii. et ascendit ad serricellam sancti
iacobi. et vadit per viam antiquam usque ad canaliculas. et vadit ad fontem
pollicis. et ascendit usque ad stratam spinacciole. et vadit per lamam culmam
et descendit per mediam lamam culmam et redit per medium vallonem rivi
maioris et descendit ad vadum silve. et de vado silve ascendit usque ad terram
listincii que respicit ad sanctum laurencium et vadit per lancones de
rivo avellane. et descendit per lacum stratum et de lacu strato redit ad
predictum ponticellum pratarii. Ita ut amodo in antea predictum casale et
ipse terre sint in potestate et dominacione et ordinacione ipsius supradicti
abbatis patris mei alberonis et eius successorum faciantque meis et ex eis
quicquid placuerint ad utilitatem et proficuum ecclesie sancti angeli. et ut
supradictus abbas et eius successores iure quieto casale et terras teneant
possideant dominentur laborent vel laborare faciant ad utilitatem et proficuum
ecclesie sine mea meorumque heredum vel successorum contrarietate.
Concessi etiam sepedicte ecclesie in ipso casale curiam et bannum et
plateam habere et ut homines gravine terras ecclesie a meis traditas sine
licentia et voluntate rectoris ecclesie nullatenus liceant laborare nec presumant
introire. Quos si aliquis in eis absque licentia laborare vel intrare
ad laborandum presumpserit. pro illicita presumpcione componat in ipsius
ecclesie altari solidum unum aureum et alium in nostro publico et terraticum
ecclesie persolvat. Concessi etiam ipso domino abbati et eius successoribus
in ipso casali homines affidandi et ut animalia vestra predicti
casalis comunem aquam et herbam per universas terra Gravine habeant
sicut et nostri proprii homines gravine. et ligna pro foco colligant ubi
voluerint preter in nostris defensis sine ulla dacione vel inquietacione.
Ecclesie autem concedimus ad hutilitatem domorum ecclesie incidere ubi
voluerint Quicumque autem temerario ausu hanc meam offercionem tradicionem
vel concessionem irrumpere vel irritare presumpserit et hoc viso
scripto non resipuerit libras quattuor auri purissimi sacro altari ecclesie
sancti angeli componat totidemque in domnico erario et donum et concessionem
meam suum pristinum robur optineat. Et ut hec mea oblacio tradicio
et concessio firma perseveret. hoc privilegium fieri feci per manum Guidonis
115
mei fidelissimi notarii. ac in capite huius privilegii signum salutifere crucis
propriis manibus depincxi. et inferius ipsum privilegium sigillo meo plumbeo
sigillari feci.
+ Signum manus domini Aitardi fratris domini unfridi qui supra.
+ Signum manus mee domini Roberti filii domini umfridi qui supra
confirmo.
+ Signum manus domini Aitardi filii domini unfridi qui supra
confirmo.
+ Signum manus domini Angocti militis.
+ Signum manus domini Guilelmi militis filii sui.
+ Signum manus domini Goffridi militis filii ugonis.
+ Signum manus domini Iohannis teofilacti militis.
+ Signum domini Guigerii militis.
+ Signum manus domini Roberti fili oli militis.
+ Signum manus domini Guilelmi . . . . .
+ Signum manus domini Anselmi militis.
+ Signum manus domini Iohannis filii Iaquinti militis.
+ Signum manus domini Amici militis.
+ Signum manus domini Leonis Calopini militis.
+ Ego Iohannes trumarca.
|