|
315
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo centesimo hoctogesimo quarto, mense februarius, hoctaba indictione.
Ego Adelferio filius cuiusdam Dauferii, eo quod intus civitate Avellini
ante Amatus et Iohannes iudicibus, declaro me abere una pecia de rebus vinea
et terra et castanietum unoteniente cum aliis arboribus fructiferis intro se abentibus ,
in loco ubi Scrofeta et Gualdo dicitur, pertinentem mihi per monimen
et rationem, quod apud me firmatam reteneor; et congruum mihi est illut
vindere Visantii filio cuiusdam Visantii. Et hoc et aliud legitur in ipsa cartula,
et est scripta ipsa cartula per manus Nandelchisi clerici et notarii, et sunt
ibi scripti testes:
Amatus iudex et Iohannes iudex.
| |