Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1223 » Pag 282 - 288

7.1223
282
288

282
MCCXXIII
A. D. 1056
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense februario, nona indictione. Ante me romualdum iudicem coniuncti sunt ursus
et iohannes gastaldi filii quondam iohannacii gastaldi, et iohannes, et petrus, et alfanus
clerici filii quondam alfani, et manso filiis quondam ianuarii et iohannes nepos
ipsius filius mansonis filii quondam sergii, et iohannes filius quondam sergi, et mastalus
et manso filii quondam mansonis caccabelli, et maurus filius quondam lupeni, et mastalus
et maurus et iohannes et leo filii quondam sergii, et mastalus, et iohannes, et manso,
et ursus filius quondam sergii caccabelli, et iohannes filius quondam leonis, et aloara
filia quondam ursi curialis, que est uxor ipsius iohannis, et griselaita filia quondam melis,
que fuerat uxor sergii, filia quondam iohannis ioncatello, ad faciendum inter se finem
de causationibus, quibus dudum inter se habuerunt, de rebus quas habuerunt foris
hac civitate in loco veteri; et dum ad ipsas res dixerunt perrexisse per eos mensurata
fuit res, que divisas erant, quemamodum illorum divisionis continunt, et res que indivisas
habebant coniunctas cum suprascriptis rebus, quas divisas habebant. Et dixerunt mensurasse
ipsas res, quas divisas habebant a via puplica, que pergit ad molinam, que constructa
sunt in fluvio de suprascripto loco veteri, in parte orientis de quibus esse debebant
tres sortes: unam in parte septemtrionis, que pertinet suprascripte griselaite, et iohanni
filio eius, et iamdicti sergii, et iamdicte aloare. Alia in parte meridiei, que pertinet
suprascriptis filiis sergii caccabelli. Alteram inter ipsas ambas sortes, que pertinet
ipso iohanni filio sergii; Sed dicebant, ut amplius mensuras ex ipsis rebus retinere, quam
eo quod per ipsas cartulas divisionis ex ipsis rebus habere debebant. Idcirco dicebant se
in simul mensurasse ipsas res, quas divisas habebant cum eo, quod amplius ex ipsis mensuriis
et iamdictis rebus retinebant. Primum quidem mensuraberant illud, quod ipsi griselaita
et iohannes filius eius, et iamdicta aloara retinent in ipsa parte septemtrionis, et
est per fines et mensuras: A parte occidentis est finis ipsa via puplica, et per eam mensurati
passos viginti nobem: A parte meridie est finis illud, quod ipse iohannes filii sergii
retinet, et passi quinquaginta nobem. Et revolvit in parte septemtrionis erga res, quas
de ipso comuniter retinent ipsi filii sergii caccabelli, passibus tredecim et cubitum recti
mensuratum, et est ibidem per latitudinem in ipsa parte septemtrionis rectum usque in
media sepem, mensurati passi quinquaginta; et ab eo loco ubi completi sunt ipsos tredecim
283
passos et cubitum, rectum ascendit in parte septemtrionis erga ipsas res, quas de
ipso commune retinent ipsi filii sergii caccabello, et passi quadraginta septem; et revolvit
rectum in ipsam partem septemtrionis erga res, quas de ipso commune retinent ipsi
filii iohannaci gastaldi, passi biginti tres; et ibidem est per latitudo in parte septemtrionis
recte mensuratum usque in mediam ipsam sepem, passi quinquaginta sex. Et ab eo loco,
ubi completi sunt ipsi viginti tres passi, rectum ascendit in ipsam partem orientis erga
ipsas res, quas de ipso commune ipsi filii iohannacii gastaldi retinent, usque ad terram
suprascripti ursi gastaldi, sicut ripa discernit. Ab ipsa ..... est finis terra ipsius ursi
castaldi, sicut ipsa ripa discernit, et mensurata intra ipsam terram prope ipsam ripam,
passi septuaginta quattuor. Ab ipsa parte septemtrionis est finis, qualiter ab ipsa ripa
descendit in parte occidentis per mediam ipsam sepem usque ad suprascriptam viam. Et
postmodum mensurant illud, quod ipse iohannes filius sergii, retinet, et est per fines et
mensuras: A parte occidentis est finis ipsa via puplica, et per eam mensurati passi triginta
quinque: Ab ipsa via ascendit in parte orientis iuxta suprascriptas res, quas ipsi
Aloara et griselaita et iohannes, sicut suprascriptum est, retinent, passi quinquaginta
nobem, et est ibidem per latitudo in parte meridie passi triginta quinque usque ad res,
quas retinent de ipso commune ipsi filii sergii caccabelli. Et ab eo loco ubi completi sunt
ipsos quinquaginta nobem passi, rectum ascendit in parte orientis iuxta ipsas res, quas
ipsi filii sergii caccabelli de ipso commune retinent, passi viginti quattuor: et est ibidem
per latitudo, rectum in parte meridie, passi triginta quattuor. Et abinde ubi se complunt
ipsi viginti quattuor passi rectum ascendit in ipsam partem orientis iuxta illud, quod de
ipso commune ipsi filii iohannacii gastaldi retinent, usque ad res suprascripti ursi gastaldi,
sicut lapides immobiles discernunt. Ab ipsa parte orientis est finis ipsas res ipsius
ursi, sicut ipse lapides discernunt, passi duo. A parte ipsa meridie finis illud, quod de
commune ipso retinent ipsi filii iohannacii gastaldi et ipsi filii sergii caccabelli. Postea
vero mensuraverant illud, quod ipsi filii sergii caccabelli retinent, ex quibus prima pecia
est per finis et mensuras: A parte occidentis est finis ipsa via, et per ea mensurata passi
quadraginta sex: A parte meridie finis via commune, et per ea mensurati passi septuaginta
duo. A parte orientis est finis illud, quod ipsi filii iohannacii gastaldi retinent de ipso
commune et suprascriptas res, quas ipse iohannes filii sergii retinet, et passi triginta tres.
A parte septemtrionis est finis illud, quod ipse iohannes filii sergii, sicut suprascriptum
est, retinet, passi sexaginta nobem usque ipsam priorem viam. Secundam peciam intra
quam casa fabricata est et est per finis et mensuria: A parte septemtrionis est finis ipsa
via commune, et finis terra, quam de ipso commune ipsi filii iohannaci gastaldi retinent,
284
et passi quadraginta duo. A parte meridiei est finis res ecclesie sancte marie, que in eodem
loco constructa est, que ipsis ominibus suprascriptis pertinet secundum rationem illorum,
et passi quadraginta unum. A parte occidentis est finis via commune, que ducit
ad ipsam ecclesiam, et passi tredecim. A parte orientis est finis illud, quod de ipso commune
retinent ipsi filii alfani, et filii iannacii, et iamdictus nepos eius, et filii lupeni, et
filii gutti, et filii mansonis caccabelli retinent, et passi sex. Tertia pecia de terra cum .…
in eodem loco per fines et mensurias: A parte occidentis est finis illud, quod ipsa Aloara,
et griselaita, et iohannes filii eius, sicut suprascriptum est retinent, et passi tredecim et
cubitum. A parte orientis est finis terra ipsius ursi gastaldi et passi octo et medium et
pede uno. et per longitudinem ab eo, quod ipse Aloara et griselaita et iohannes filii eius,
sicut suprascriptum est, retinent, et ascendit in parte orientis usque ad ipsas res ipsius
ursi gastaldi. Deinde mensurant illud quod de ipso commune ipsi filii iohannaci gastaldi
retinent. Prima pecia est per finis et mensurias: A. parte occidentis est finis illud quod
ipsi filii sergii caccabelli, sicut suprascriptum est, retinent et passi viginti octo, et abinde
ascendit in parte orientis erga illud quod ipse iohannes filii sergii, sicut suprascriptum
est, retinet, passi viginti quattuor, et est ibidem per latitudo in parte meridie passi quadtuordecim
usque eo quod ipsi filii Alfani et filii iannacii et ipse nepos eius filiique lupeni,
et filii gutti, et filii mansonis caccabelli de ipso commune retinent. Et ab ipsis viginti
quattuor passibus vadit in parte orientis erga illud quod ipse iohannes filius sergii,
sicut supra scriptum est, retinet, passi triginta; et est ibidem per latitudine in parte
meridie usque eo quod ipsi filii alfani et filius iannaci, et ipse nepos eius, et filii lupeni,
et filii gutti, et filii mansonis de ipso commune, sicut scriptum est, retinent, passi
quadtuordecim, et ab ipsis triginta passibus vadit in parte orientis erga illud quod ipse
iohannes filii sergi retinet, passi triginta quattuor; et est ibidem per latitudo passi duodecim,
et ab ipsis triginta quattuor passibus vadit in parte orientis usque in pistillum
de monte ipsius ursi gastaldi. A parte orientis est finis ipsum pistillum, et passi quinque.
A parte meridie est finis de ipso commune ipsi filii alfani et filii iannacii, et nepos
eius, et filii lupeni, et filii gutti, et filii mansonis retinent, et finis illud quod ipsi filii
sergii caccabelli de ipso commune retinent, sicut supra scriptum est. Secunda pecia est
per fines et mensuras quam ipsi filii iohannacii gastaldi retinent in eodem loco. Ab occidente
fine eo quod ipsi aloara et griselaita, et iohannes filiis eius retinent, passi viginti
tres. A parte septemtrionis est finis illud quod ipse aloara et griselaita et iohannes filius
eius retinent. A parte orientis est finis ipsum montem ipsius ursi gastaldi, et passi viginti
tres. A parte meridie est finis illud quod ipsi filii sergii caccabelli retinent. Et mensuraverant
285
illud quod ipsi filii alfani, et filii iohannaccii, et nepos eius, et filii lupeni, et filii
gutti, et filii mansonis de ipso commune retinent, et est per fine et mensuras: A parte
occidentis est finis rebus suprascripte ecclesie, et illud de ipsi filii sergii caccabelli retinent,
sicut suprascriptum est, et passi triginta. A parte septemtrionis est finis illud quod
ipsi filii iohannacii retinent, sicut suprascriptum est, passi triginta. Et est ibidem per latitudo
usque ad res ipsius ecclesie, passi viginti duo, et ab eo loco ubi completi sunt ipsos
triginta passus vadit in parte orientis erga illud quod ipsi filii iohannacii gastaldi retinet,
passi triginta quattuor. et est ibidem per latitudine usque ad res ipsius ecclesie, que
est in parte meridie, passi decem et nobem et medium: et ab ipsis triginta quattuor passibus
vadit in parte orientis erga illud quod ipsi filii iohannacii gastaldi retinent, sicut
supra scriptum est, usque pistellum de monte ipsius ursi. Ab ipsa parte orientis est finis
ipsum pistillum ipsius ursi, et passi decem. A parte meridie et finis res ipsius ecclesie:
suprascriptis mensuriis iusto passu hominis mensuratis. Nunc vero, ut dictum est, ante
me coniuncti sunt ad finem inter se de eo faciente, et hi omnes suprascripti manifestaverunt,
ut per partes iamdicte res per suprascriptas fines et mensuras se retinere, quemammodum
supra legitur. Et convenit inter eos, ut ipse Aloara, et griselaita, et iohannes filius
eius, et illorum heredes semper securiter habeant totas et integras suprascriptas res, quas,
sicut suprascriptum est, retinent per suprascriptas fines et mensurias, ipsa Aloara et eius
heredes habeant ex eo medietatem in quali parte nunc retinent, et faciant ex eo illa et
eius heredes quod voluerint, et ipsa griselaita, et iamdictus filius eius, et illorum heredes
habeant ex eo aliam medietatem in quali parte nunc retinent, ad faciendum ex ea
illi et illorum heredes quod voluerint; et ipse iohannes filius sergii, et eius heredes semper
securiter habeant totas et integras ipsas res, quas, sicut suprascriptum est, retinent
per suprascriptas fines et mensurias; et faciant ex eo ille et eius heredes quod voluerint;
et ipsi filii sergii caccabelli et illorum heredes semper securiter habeant totas et integras
ipsas res quas, sicut suprascriptum est, retinent per suprascriptas fines et mensurias, ad
faciendum de eo illi et illorum heredes quod voluerint. Et ipsi filii iohannacii gastaldi et
illorum heredes semper securiter habeant totas et integras ipsas res, quas sicut suprascriptum
est, retinent per suprascriptas fines et mensurias, ad faciendum de ea illi et illorum
heredes, quod voluerint. Et ipsi filii Alfani et filii iannacii, et iohannes nepos eius, et filii
lupeni, et filii gutti, et filii mansonis et illorum heredes semper securiter habeant totas et
integras ipsas quas, sicut scripturn est, retinent per suprascriptas fines et mensurias, ad faciendum
de eis illi et illorum heredes quod voluerint, de portionibus quod eis legaliter ex
ipsis rebus pertinent. Iamdicte vero res per suprascriptas fines et mensurias, quas pro
286
parte retinent, sicut suprascriptum est, et illorum heredes pro parte securiter semper
illas habeant per suprascriptas fines et mensurias, et facient ex eo quod pro parte retinent,
sicut supra legitur, illi et illorum heredes omnia quod voluerint, in eo ordine, quemammodum
supra legitur, sine una pars de altera contrarietate. Tantum omni tempore
ipse iohannes fili sergii et eius heredes dent vicem de via per ipsam terram, quam de
ipso commune, sicut suprascriptum est, retinent ipsis filii iohannacii gastaldi, et ipsis filiis
sergii caccabelli et illorum heredibus ab ipsis prioribus peciis, quas ipsi filii iohannacii
gastaldi, et ipsi filii sergii caccabelli, sicut suprascriptum est, retinent unde aptum
fuerit pergente in parte septemtrionis usque suprascriptam tertiam peciam, quam ipsi filii
sergii caccabelli, sicut suprascriptum est, retinent, per quam illi et illorum heredes, et
homines quos voluerint, ire et redire possint cum omnibus illorum congruitatibus iusta
rationem; et ipsi filii sergii caccabelli et illorum heredes omni tempore deant vicem de
via ipsis filiis iohannacii gastaldi et illorum eredibus, per ipsam tertiam peciam, quam
de ipso commune ipsi filii sergii caccabelli retinent, sicut suprascriptum est, ab ipsa vie
de via quam ipse iohannes filii sergii eis dare devent, sicut suprascriptum est, pergente
in parte septemtrionis, unde aptum fuerit, usque ad suprascriptam secundam peciam,
quam ipsi filii iohannacii gastaldi retinent, sicut suprascriptum est, per quam ipsi filii
iohannacii gastaldi et illorum heredes, et homines quos voluerint ire et redire, possint cum
omnibus illorum congruitatibus iusta rationem. Et ipsi filii iohannacii gastaldi et illorum
heredes omni tempore dent vicem de via ipsis filii alfani, et filii iannacii, et iohannis nepotis
eius, et filii lupeni, et filii gutti, et filiis mansonis, et illorum heredibus per ipsam
primam peciam quam, ut suprascriptum est, ipsi filii iohannacii gastaldi retinent ab ipsa via
commune pergente in parte orientis usque ad illud quod ipsi filii alfani, et filii iannacii,
et nepos eius, et filii lupeni, et filii gutti, et filii mansonis retinent de ipso commune, sicut
suprascriptum est, per quam ille et illorum heredes et homines quos voluerint, ire et redire
possint cum omnibus illorum congruitatibus iusta rationem. Et ipsa aloara et griselaita
dederunt ipsis filiis iohannacii gastaldi, et filiis alfani, et filiis iannacii, et nepoti
eius, et filiis lupeni, et filiis gutti, et filiis mansonis integram quintam partem, quam leo
filius mauri habuit de omnibus rebus, quas ipse maurus qui fuit filius maurisculi per
quemlivet modum habuit foris hac civitate in loco pasciano, ubi proprie marciliano dicitur,
cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis, et cum vice de viis
suis, Ut medietatem ex eo semper sit in potestate ipsorum filiorum iohannacii gastaldi et
heredum illorum, ad faciendum de ea quod voluerint. reliqua medietas ex eo sit in potestate
ipsorum filiorum alfani, et filii iannacii, et iamdicti nepotis sui, et filii lupeni, et
287
filiorum gutti, et filiorum mansonis, et heredum illorum ad faciendum ex eo illi et illorum
heredes quod voluerint. Sic tamen, ut ipsa medietas inter se dividant et portiones ex
ea percipiant, qualiter eis legaliter pertinet. Et ipse aloara et griselaite, et illorum heredes
semper illud quod eis dederunt, sicut suprascriptum est, illis et illorum heredibus defendant
ab omnibus hominibus, quibus per eas et per ipsum maurum, et per heredes illius
illud vel ex ipso, quomodocumque datum aut obligatum, seu manifestatum vel alienatum paruerit,
et qui per illorum pars et dato quascunque causationes de eo illis quibus, sicut suprascriptum
est, illud dederunt illorumque heredibus preposuerint, ab aliis autem hominibus et
cum voluerint ab omnibus hominibus illi et illorum heredes potestatem habeant illud per se
defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
Tantum illi et illorum heredes coniungant se, et dividant, et diffiniant illud ab
illorum consortibus, et ubi illud divisum et diffinitum habuerint, sortem quam eis de eo
evenerit ipsi filii iohannaci gastaldi et illorum heredes ipsam quintam partem dividant in
duas sortes iusta rationem cum vice de viis suis, et prius ipsi filii alfani, et filio ioannacii,
et nepoti suo, et filii lupeni, et filii gutti, et filii mansonis, et illorum heredes comprehendant
ex eis unam sortem qualem voluerint; sors vero que ex eis remanserit comprehendant
cum ipsi filii iohannacii gastaldi et illorum heredes, et per firmas scriptiones divisionis
sortes ipsas inter se tradant, sicut lex et consuetudo istius est civitatis; et ipsi filii alfani,
et filii ioannacii, et nepoti suo, et filii lupeni, et filii gutti, et filii mansonis et illorum
heredes ipsam sortem quam comprehenserint ex eo, sicut suprascriptum est, dividant inter
se, et portiones ex eo tollant, qualiter eis legaliter pertinet. Et ipsa griselaita, et eius
heredes in omnibus suprascriptis faciant permanere ipsum iohannem filium suum, et illius
heredes, et omnes omines qui pro sua parte et dato, et qui pro parte et dato ipsius filii
sui, et heredum illius, suprascriptas res vel ex ipsis quomodocumque datum, aut obligatum,
vel manifestatum, seu alienatum paruerit. Et qui pro illorum parte et dato quascumque
causationes de eo illis et illorum heredibus preposuerint. Et per convenientia ipsi filii
alfani, et filius iannacii, et nepos eius, et filii lupeni, et filii gutti, et filii mansonis, et
iohannes filii sergii, et filii sergii caccabelli, et ipse iohannes, et aloara uxor eius, et iamdicta
griselaita guadiam ipsis filii iohannacii gastaldi dederunt, et fideiussorem eis posuerunt
petrum atrianensem filium quondam ursi de lu portu. Et per ipsam obligaverunt
se ipsi filii alfani, et filii iannacii, et nepos eius, et filii lupeni, et filii gutti, et
filii mansonis, et iohannes filius sergii, et filius sergii caccabelli, et iamdicta griselaita,
et aloara et illorum heredibus si cum ipsis filiis iohannacii gastaldi. et cum illorum heredibus
in suprascripta convenientia, quemamodum superius scriptum est, non permanserint,
288
et, sicut superius scriptum est, eis non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, componere ipsis filiis iohannacii gastaldi
et illorum heredibus ducentos auri solidos constantinianos, et in suprascripta convenientia,
quamammodum superius legitur, permanere, et sicut superius scriptum est, adimplere. Et
ipse iohhannes per suprascriptam guadiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsis filiis iohannacii
gastaldi et illorum heredibus ducentos auri solidos constantinianos, et semper taciti
ex hoc adversus illos permaneant. Verumtamen hoc memoramus quam ubi superius disturbatum
est, legitur: et est ibidem; et inter virgulas superius in uno loco scriptum est:
per latitudine usque ad res ipsius ecclesie, passi viginti duo, et ab eo loco ubi completi
sunt ipsos triginta passos vadit in parte orientis erga illud, quod ipsi filii iohannacii gastaldi
retinent, passi triginta quattuor; et in duobus locis legitur: et Iohannes filii sergii
et filii sergii caccabelli, et in alio loco: obligaverunt se. et in altero: si. Et taliter te romoaldum
notarium scribere precepi.
+ Eo qui supra romoaldus iudex.
Torna all'inizio