|
122
+ In nomine Domini. Quadragesimo anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et sextodecimo anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mens iulius, nona indictione. Memoratorium factum a me Risu diaconus et notario,
filio Arnolfi, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium coniunxit
me in vonam conbenientiam cum Alamanno et Disigio germani, filiis Risandi,
et ideo vona suam volumtatem ordine combenientie iusta legem dederunt adque
tradiderunt mihi una pecia de rebus suas, quod abunt ad ipso Plano
124
propinquo Abellino, ad tenendum et dominandum amodo et usque biginti nobem
anni completi, sicut videtur esse infra ec finis: de una parte fine Iaquinti
germano suo, quod mihi ipse Iaquintus similiter illut datum abet; de alia parte
fine limite; de tertia parte fine via puplica. Infra iste finis totam ista pecia
de rebus mihi dederunt et tradiderunt, ut amodo et usque iamdictum constitutum
conpletum, mee sit potestatis et de meis eredibus illut tenere et dominare
et lavorare; et quando se plicaberit uniter mecum ad letameneiandum
et conciandum et medietatem de semente et medietatem de ipso lino studiandum,
ipso lino inter nos per medium dibidamus, ego medietatem et ipsi medietatem;
et quando linum ibidem non seminaberimus, de qualem lavorem ibidem
fecerimus, damus eorum exinde terratico sicut consuetudo terre ipsius est.
Et amodo et usque iamdictum constitutum conpletum illut mihi non tollere
nec ad meis eredibus neque contraret et nullam fortiam ibidem non faciam et
iusta legem illut nobis da omnem ominem defensare; de taliter nobis conplendum
omnia sicut superius legitur vona sua volumtatem guadia mihi dederunt
et mediatorem mihi posuerunt Domnando, filium Seri, oc tinore ut si ec
homnia, sicut superius legitur, ipsi et suis eredibus mihi et ad meis eredibus
non adimpleberit decem solidi aurei constantinati nobis conponere obligaberunt,
et cunta que prelegitur conplire nobis per inbitis per supradicta guadia
et iamdicto mediatore et pena obligata. Ego Gualfus archisubdiaconus et notarius
oc brebe scripsit et interfuit in Abellino.
+ Ego Adelferi subscriptus et non suprascriptus ita nobit.
+ Ego Amatus presbiter et primicerius.
| |