|
244
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense februarius quintadecima indictione. memoratorium factu a me
sasso bestarario suprascripte gloriose potestatis, eo quod ante subscripti nobilibus pro pars et
bice supradicti principibus tradidi ermi molinator unum molinum cum omni ferraturia et mole
et sua pertinentia qui edificatum est in flubio lirino non longe ab anc cibitatem; ideo, sicut
diximus, totum et inclitum ipsum molinum cum omni sua pertinentia ei tradidi. Unde pro taliter
guadia michi ipse ermo dedit et mediatorem michi posuit sergi filium mastali assapacca tali
ordine, ut amodo et usque unum annum completum licead illum et eius eredes predicto molinum
abere et detinere ad suam potestatem, et diebus ac noctibus curam inde abere et salbum illum
faceret, et quanta molinatura ibidem compreenserint, totum illut sibi abere; preter darent exinde
ad missum superii domni principis per omnes menses tertiaria de granum quale ibidem compreenserint,
quadtuordecim ad mensuriam illam, quale consuetudo est dare ipsi alii molinaturi
qui tenunt ipsa alii molina, et tota siad culma; et quando ibidem meruerint mole mutare, nos
autem per omnes bices demus ille ei, et ille conciare ipso molinum, ut perfecte macenare
possant; et per ipsa guadia hobligabit se suosque eredes, ut si aliquit, de quomodo superius
legitur, ad pars ipsius domni principis non adinpleberit, vel aliquit exinde contradixerit, per
ipsa guadia hobligabit se ad componendum ipsorum gloriosi principibus decem auri solidos
constantinos, et omnia suprascripta per inbitis ei complire. et hunc brebem scripsi ego ademari
notarius qui interfui.
+ ego iaquintus notarius me subscripsi
+ ego ioannes
+ ego ioannes.
| |