Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.601 » Pag 109 - 110

6.601
109
110

+ In nomine sancte et individue trinitatis. Anno ab incarnatione domini
Millesimo Centesimo Vicesimo Septimo mense decembris quinta indictione.
Ego Riccardus celesti gratia ducalis comestabulus dum divina visitatione
coactu adeo ut vite presentis relictis gaudiis procul dubio mori
putassem nec alicuius bonitatis protectus clippeo formidolosa hostis antiqui
bella pugnaturus adirem. piorum sacerdotum monitus hortaminibus ad
salubrem ductus confexionem. jam de rebus mihi ex bene memorie patris
mei Iohelis atque matris mee Boccualde obitu relictis ecclesiis condonare
menti mee proposui. Nunc igitur licet culpabilem contra deum et
110
homines nimium me manifestem. tamen de Christi misericordia confisus.
In presentia iudicis Robberti et Ioannes Notarii castelli mei sancte Agatae
atque subscripti testes ad hoc specialiter vocati in perpetuum do et
concedo Monasterio sancti laurentii de aversa et in manu dompni Mathei
abbati eiusdem Monasterii integram ysclam de monte toro de pertinentiis
dicti castelli mei sancte Agathe sitam iusta flumen calagii quam avus meus
Rannulfus benedicto eidem Monasterio dedit cum introitu et exitu suo et
cum aquarum cursibus et quod predicti Abbates seu monachos
vel quicumque pro parte monasterii possit in dicte flumine molendina
hedificare ubi melius potuerit et voluerit. ad habendum. tenendum. possidendum
et dominandum a modo et semper sine mea meorum successorum
molestia vel contrarietate quia nichil mihi aut successorum meorum aliquam
reservavi potestatem. Quod si ego supradictus Riccardus vel successores
meos. aut qualibet alius malignus spiritus stimulatus fuerit. et hanc meam
donationem et concessionem quocumque modo aliquo tempore violare vel
irritas facere nefaria mente presumpserit et iam dicto Monasterio sancti
laurentii de aversa qualicumque ingenio subtrahere temptaverit quinquaginta
libras auri purissimi componat medietatem camere dicti domini ducis
et medietatem monasterii memorati. et meam donationem et confirmationem
seu concessionem firma et illibata in perpetuum permaneat. Ut autem hanc
meam donationem et concessionem firmius habeatur et diligentius observetur.
Ioanni Notarii mei scribere precepi signo manus mee proprie firmavi.
et subscriptione iudicis Robberti ac subscriptorum testium feci roborari
in supradicto castello meo sancte Agathe feliciter amen.
+ Hoc signum crucis manu propria domini Riccardi gratia dei ducalis
comestabuli est
+ EGO RUBBERTUS IUDEX ME SUBSCRIPSI
+ hoc signum crucis manu propria Rogeri comstabuli
+ Ego Ioannes Sacerdos testis sum
+ Ego Petrus normandus testis. sum
+ Signum crucis proprie manu ansandi de angothi est
+ hoc signum crucis manu propria manfridi dicti domini familiaris.
Torna all'inizio