Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.636 » Pag 171 - 173

4.636
171
173

171
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
principe, mense nobember, nona indictione. memoratorium factu a nobis iochardus et sasso
germani filii iohanni, eo quod ante subscripti testes per bona conbenientia tradiderunt
nobis ad pastenandum petrus clericus et abbas cappelle palatii et landolfus germanus filius
idem petri clerici et abbati de rebus sua, quod abunt in locum malluni, ubi ad selece dicitur,
172
finibus nucerie per hec finis et mensurie: a pars septemtrionis fine via puplica, sunt
inde passi hoctoaginta quadtuor et medium: ab oriente fine illorum, inde passi triginta
quadtuor: a meridie similiter fine illorum, et inde sunt passi septuaginta: ab occidente
similiter fine illorum, sunt inde passi septem, sicut inde limite discernit, totum ad
iusto passum homini; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia infra se
abentibus, et cum vice de via sua, illut nobis ipsi nominati germani ad pastenandum arbustum
tradiderunt, tali ordine, ut amodo et semper omni tempore liceant nos et nostris
heredibus eos tenendum et dominandum, et fovee et omnis nostre utilitatis iuxta rationem
ibidem faciamus, et semper illum per circoitum cludamus, et clusum abeamus, et pastenemus
illut arbores et vites de bono vitineo seu pomiferis; sic tamen, ut ad completi amodo
duodecim anni nos vel nostris eredibus habeamus ibidem perfectum arbustum, seu pomis,
factum et operatum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, et iam in antea
omni tempore illut lavoremus et cultemus, et clusum abeamus, et vigilemus et vindemiemus,
sicut locus ipse meruerit, ut bene paread lavoratum et cultatum de super et de suptus,
quatenus proficiad et non disperead; et quantum vinum vel quicquit fruges et lavores amodo
usque hocto anni inde exierit, totum illut nobis abeamus nos et nostris heredibus, et
nullam sortionem inde illorum demus, et da ipsi hocto anni in antea omni tempore inde
exierit seu pomis, totum illut hic ad domum nostram ad palmentum inter nos dividamus:
illis et suis heredibus tollant inde una sorte, quod est tertiam partem, et nos vel nostris
eredibus tollamus inde due sortis; et si voluerint illis ipsa sua sortione reponere ad domum
nostra, illis vel suis eredibus adsignet nobis vel ad nostris eredibus ibidem ad domum
nostra organeum bonum da vinum, et nos illum annualiter conciemus et studiemus, sicut
meruerit, et reponamus illum intus casa nostra in quo abitaverimus, et ipsa illorum sortione
ibidem mittamus, et salvum illut faciamus, donec illum inde tulerint, absque degeneratione
et igne et mures; et si noluerint illum ibidem ponere, nos illut portemus usque
ad cellarium suum, quod abuerint in heodem locum nucerie da ipso castello nucerie in
supra, et ipsum organeum ubi eos reponere voluerint, per nos fiat conciatum, et per vindemie
faciamus nos illis scire, ut dirigant hic missum suum pro vigilandum et recipiendum
ipsa illorum sortione; et dum ibidem steterit ipso missum eorum, nos illum nutriamus
secundum nostram possivilitatem, et demus ei palmentatica iusta rationem; et de quod
amodo et semper ibi seminatum fuerit, demus nos inde illorum terraticum secundum consuetudinem
de ipso locum; si autem aliquando tempore propter iram de seniorem, vel pro
qualivet causa de anc terra salernitana exierimus, et infra tribus anni in anc terra reversi
fuerimus ad abitandum, et illum lavorare voluerimus, et de ipsa culpa evacuati fuerimus,
173
licead nos illut recolligere et tenere et lavorare per iamdicta ratione: tantum si
illut lavoratum invenerimus, licead illis vel qui eos lavoraverit ipso annum, ipsum frudium
inde recolligere; et si da ipsi duodecim anni qualecumque tempore nos illum tenere non
voluerimus, liceant nos vel nostris eredibus inde exire cum omnis nostra movilia causa
quod ibi abuerimus, et ire cum eo ubi nobis placuerint, et tota ipsa rebus operata et cultata
et clusa remittant ad potestatem illorum vel de eorum heredes. Unde per bona combenientia
ipsi nominati petrus clericus et abbas et landolfus guadia nobis dederunt, et mediatorem
nobis posuerunt iohannes filius quondam mauri abitator in locum nucerie, ubi
ad casa riczana dicitur; et per ipsa guadia etc. Statuta multa auri solidorum
constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
+ Ego nanigo
+ ego mirandus.
Torna all'inizio