274
+ In nomine domini nostri Ihesu Christi vicesimo primo anno regnante
domino Alexi gloriosissimo imperatore Mense Ianuario decima indictione.
Ego robbertus dei gratia dominator civitatis barulo filius guarini.
bona mea voluntate pro deo et mercede anime mee et raynaldo vellavalle
et malgeri. et guidelmi. et melli et omnium parentum meorum qui olim
dominati sunt in hac predicta civitate offero in ecclesia sancti nicolay de
casa iohannis. ipsam ecclesiam sancti michaelis archangeli. cum omnibus
rebus eidem ecclesie pertinentibus Et cum ipsa domo quam nunc tenet angelus
monachus intus eandem civitatem Quam videlicet ecclesiam sancti michaelis
archangeli cum predictis rebus recepit a me vice predicte ecclesie
sancti nicholay richardus monachus rector eiusdem ecclesie sancti nicolay.
Ita ut quicumque rector fuerit. in predicta ecclesia sancti nicolay faciat predicta
predicta ecclesia sancti michaelis archangeli studiose regere atque
servire. Si autem eadem ecclesia ciderit similiter faciat illam bene laborare.
Et nec ego nec mei heredes vel successores mei non habeamus potestatem
subtraere predictam ecclesiam vel res eidem ecclesie pertinentes a potestate
rectorum predicte ecclesie sancti nicolay. set omni tempore servierint ac firmiter
illam habeant et omnes res ipsius ecclesie sine omni mea meorumque
heredum vel successorum contrarietate vel requisitione cuiuscumque. Unde
et ad securitatem predicte ecclesie sancti nicolay eiusdemque rectorum feci
exinde facere hoc scriptum et per plumveam vullam cum nostro solito
Typari signare feci eidem Ricchardo monacho dari precepi quod scriptum
est per manum bisantiy Notarii qui interfuit actum mense et indictione
supranominata:
+ hoc signum crucis factum per manum robberti dominatoris baruli
filii guarini.
+ hoc signum crucis factum per manum guilielmi filii tari ruselli.
|