Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.668 » Pag 226 - 227

4.668
226
227

226
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius quinquagesimo
septimo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense september, duodecima indictione. Ideoque ego vir
nomine iohanne filius quondam lucerini, qui sum commorantes intus cibitate lucerie, clarefacio
enim me pertinentem abere ex predictum genitorem meum huno casile bacuum
foras iuxta ipso muro uius prefate urbis lucerie had ipsa pusterula, que cognominatur
horsoaldi, que is iamdicto casile michi illum vindere congruum est et michi exinde mea
congruitate perficiendum, quam et ego mulier nomine horsa et filia quondam (deest nomen)
que sum uxor eius, clarefacio quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et
facultatibus suis quartam partem michi emisit per suum scriptum murgincap hab illo
michi firmatum. Set audientes nos ea que in edicti capitulo continet, quod mulier sine
notitia iudici, aut sine consensu parentu suorum, vel illi in cuius mundio fuerit, de rebus
suis nichil stabile facere potuerit, Unde pro oc hopsecrare cepi eundem vir meus, quam et
petrus filius quondam martini et iaquinto filius quondam sesami, qui sunt parentibus atque
consentientibus meis, ut michi prenominate mulieri esse consentientes, at illi michi consentientes
fuerunt. Interea una cum eodem vir meus, quam et iamdictis parentibus atque
consentientibus meis, coram presentia sillitti iudicem ibimus, et aliis nobiliores hominibus
qui hic supter conscripti sunt, ibimus, et hanc causam ei per hordinem intimabimus
atque eum hopsecrabimus, ut michi prenominate mulieri preberet licentiam vindendi. Prephatus
iudex, dum hoc audisset, cepit me diligenter inquirere, ne forte hab ipso viro meo
aut quabis ominem aliquam pateret violentia. Ego vero absque ulla violentia, set vona
mea patefeci esse volumptate absque ulla violentia: predictus iudex, dum absque ulla violentia
nos esse conspexisset et vona hagnobisset volumtate, ideo michi firmam vindendi
tribuit licentiam. Post accepta namque licentiam hab eodem iudicem, et iusta legem michi
consentientem ipse vir meus quam et iamdictis parentibus atque consentientibus meis,
qui in eadem carta una nobiscum manum inposuerunt, sic nobis congruum et aptum
esse videtur, vona etenim nostra volumptate per hanc quoque videlicet cartulam vindedimus
tibi rossemanni filio micheli integrum et funditus ipso casile que abet fines. De prima
pars, quod est ab ipsa terra bacua hambrosii filii petri, inde sunt per latitudo pedes
viginti tres: De secunda pars, quod est ab ipsa via publica, que recte pergit ad ipsa labandaria,
inde sunt in longitudo pedes quinquaginta: De tertia namque pars, quod est
227
ab ipsa platea et fine ipsa predicta pustela, inde sunt per latitudo pedes decem et septem
et uno semisse: De quarta hautem pars, quod est ab ipso muro uius prephate cibitatis
lucerie, inde sunt per longitudo ad pedem iustum mensuratum hominis mediocris persona,
qualiter in ista cartula consignatum est, usque in prioras fines pedes quinquaginta et uno
semisse. Inter iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur, de fine in
finem, quantum infra claupstrum est, unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, verum
etiam neque ad nullum quempiam ominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi; Set,
qualiter est ab ipso casile, una cum viis et anditis suis, et cum legitima ingressa et regressa
sua, et cum inferius superiusque suis, nec non et cum suis omnibus pertinentiis
integrum, velut prelegitur, ipso predicto venundedimus tibi cuiusdicto rossemanni possidendum.
De quo pro constabiliscendam atque confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti
sumus, quod a presentem recepimus a te qui supradicto rossemanno unum aureum
solidum sotericum holotarcho: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum supradictum
pretium, Ea scilicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem
integra, velut prelegitur, abere et possidere baleatis, Et faciatis exinde, quemammodum tibi
vel ad tuis eredibus placuerit, sine contradictione nostra et de nostris eredibus, vel cuiuscumque
hominibus requisitionem. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus
iaquinto filium sesami; et obligamus nos et nostros obligamus eredes tibi cuiusdicto rossemanni
emptori nostro tuique eredibus, ut hanc nostra vinditio integra, velut prelegitur, nos
ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus. Quod si noluerimus,
aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium, seu per qualiscumque
inventa ratione illut que prelegitur, vobis retornare aut remobere quesierimus, seu defensare
noluerimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint, et duplum supradictum
pretium vobis componere placitamus, et in antea taciti et contempti maneamus per invitis,
et quicquit remelioratam esse paruerit per vestrum laborem, sup estimationem pretii
vobis restituamus. De colludio autem, si a bos pulsati fuerimus, ad sancta dei evangelia
vobis satisfaciemus, ita ut nostrum non sit colludium, per eandem guadia et iamdictum
mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia causa sua legitima et inlegitima
tamdiu, donec per invitis adinpleamus vobis iusta uius testum cartule. Quem te deusdede
diaconus et notarius hanc cartulam nostre vinditionis scribere rogabimus. Actum in civitate
lucerie et interfui Mense et indictione superscripsi feliciter.
+ Ego qui supra silitto iudice
+ Ego agelfrid
+ Ego poto teste.
Torna all'inizio