Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.598 » Pag 97 - 98

4.598
97
98

97
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense ianuarius, sexta indictione. memoratorium factu a me maraldus clericus filius
romoaldi clerici, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit michi
maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo adesset romoaldus et petrus
comitibus qui sunt de dominii et adbocatoribus ipsius ecclesie, de terra pertinentem ipsius
ecclesie de intus ec salernitanam cibitatem paucum a super ipsa ecclesia, ubi nunc
ego casam edificatam abeo per licentiam de ipso abbate, per ec finis et mensuria: a pars
occidentis fine ipsius ecclesie, inde pedes nobem: a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie,
sicut anditum ipsius ecclesie discernit, inde pedes quindecim: a pars meridie similiter
fine ipso anditum, inde pedes biginti: a pars septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie,
inde sunt pedes biginti unum et summisse, totum mensuratum ad iusto pedem manum
omini mensuratum. ec vero supradicta terra per supradicte finis et mensurie, ubi ipsa
casam edificatam abeo, totum et inclitum illut mihi tradiderunt et extra ipsa mensuria sericidium
cecidente; unde pro taliter guadia mihi ipse abbas cum ipsi comitibus dederunt et
mediatorem michi posuerunt maghenolfus presbiter filius quondam granati tali ordine, ut
amodo et usque biginti nobem anni completi licead nos et nostris eredibus tota supradicta
illius tradictione per supradicte finis et mensurie, et extra ipsa mensuria sericidium cecidente,
et cum bice de ipso anditum, nostre potestatis tenere et dominare, et ibidem residere
et abitare, et omnis nostra utilitate iusta rationem ibidem facere amodo et usque ipso
constitutum, et quicquit tollere exinde vel abere potuerimus, totum nostre sint potestatis. et
per bona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos et pars
ipsius ecclesie amodo et usque ipsi biginti nobem anni completi defensare nobis nostrisque
eredibus inclita supradicta sua tradictione, cum bice de ipso anditum, da omnes omines
omnique partibus, et per omnis annum usque ipso constitutum demus exinde in pars ipsius
ecclesie oleum candela parbula una, dum ego in ipsa ecclesia ad officiandum benerimus;
et a quo ego in ipsa ecclesia ad officiandum non benerimus, demus exinde annualiter ego
et meos eredes ad pars ipsius ecclesie usque ipso constitutum unum aureum tari; ad completi
autem ipsi biginti nobem anni potestatem abeamus nos et nostris eredibus ipsa
casa exinde disturbare et tollere exinde omnis lingnamen et omnis nostra mobilia, et ire
98
cum illo ubi boluerimus, et ipsa terra bacua cum parietibus si illis diebus ibidem facti
abuerint, rebertas ad potestate ipsius ecclesie; tamen si boluerimus ipsa casa in solarium
lebare et facere, quale boluerimus, potestatem abeamus eos facere et abere in suprascripta
ratione. et si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine nobis nostrisque eredibus
non adinpleberit, et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia
obligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie ad componendum nobis
nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinos, et licentiam abeamus nos et nostris
eredibus in ipsa terrola qui est in partibus occidentis, usque ipso constitutum facere
iusta ratione nostra utilitate, et organea ibidem excotere, et conciare sine cuiuslibet contrarietate
per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius
qui interfui.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego petrus presbiter et primicerius
+ Ego iohannes presbiter et cardinalis
+ Ego petrus me subscripsi
+ Ego radoaldus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio