Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.604 » Pag 119 - 120

4.604
119
120

119
+ In nomine domini bicesimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense agustus, sexta indictione. memoratorium factu a me iohannes portario filio quondam
petri eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi maio presbiter
et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo adesset romoaldus comes, qui est
adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, terra pertinentem ipsius ecclesie, ubi nunc
ego casa lingnitia terranea edificatam abeo per ec finis et mensuria: a pars meridie fine
ipsius ecclesie, sunt inde pedes sidecim minus summisse unum et planta: a pars occidentis
similiter fine ipsius ecclesie, inde sunt pedes decem et octo et planta una: a pars septemtrionis
fine ipsius ecclesie cum totum ipso parietem qui ibi est, et inde sunt pedes quadtuordecim
et summisse: a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie, sicut anditum predicte
ecclesie discernit, et inde sunt pedes decem et nobem et summisse et uncie due,
totum mensuratum ad iusta manum omini. ec vero supradicta terra, qualiter superius
finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut mihi tradidit, cum
omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua in tali ordine, ut
amodo et ad completum unum anno abeamus nos et nostris eredibus et omines quem ibidem
miserimus, in tota ipsa mensuria casa lingnitia terranea, clusa ex omni parte et
intus per medietatem, et tota cooperta, ut bona siad facta cum ista lingnamina et cum
alia lingnamina noba, quale meruerit; et ubi ad completo amodo unum annum ipsa casa,
sicut supradiximus, facta abuerimus, dibidamus illam iusta ratione per medietatem, et
faciamus scire ipsum abbatem, vel pars ipsius ecclesie, et compreendad exinde de ipsa
casa una medietate quale boluerit, et nobis abeamus reliqua medietate, ut amodo et usque
biginti sex anni completi ad nostra et de nostris eredibus et de ominibus, quem ibidem
miserimus, illas tenendum, et ibidem residendum et abitandum et omnis nostre utilitatis
ibidem faciendum. et per bona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et
successores suos et pars ipsius ecclesie usque ipso constitutum defensare nobis et ad nostris
eredibus et ad omines quem ibidem miserimus, inclita supradicta medietate ipsa terra
per supradicte finis et mensurie que superius nobis in sorte obbenit, cum bice de bia sua
da omnis omines omnique partibus, et non ante ipso constitutum illut vel exinde nobis
querad tollere aut contrare. ad completi ipsi biginti sex anni potestatem abeamus nos et
120
nostris et omines, quem nos ibidem miserimus, media ipsa casa exinde disturbare et
tollere exinde ipsa lingnamina et omnis nostra mobilia, que intus ipsa casa abuerimus,
et portare ubi boluerimus, et nullam inde nobis contrarent, et ipsa terra bacua remittamus
ad potestate predicte ecclesie; tamen, quantun censum oc annum pro seditura de ipsa
terra et casa exire debuerit, demus illut exinde in pars ipsius ecclesie per rationem medietatem.
quod si taliter omnia, ut superius legitur, ipse abbas et successores suos et
pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus et ad omines quem ibidem miserimus, non
adinpleberit et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia obligabit
se suosque successores et pars ipsius ecclesie ad componendum nobis nostrisque eredibus
biginti auri solidi constantini. unde de omnia et in omnibus, ut superius legitur,
ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus adinplendum,
per bona combenientia guadia mihi ipse abbas cum predictus comes dedi, et mediatorem
mihi posuerunt maghenolfus presbiter filius quondam granati. et hunc brebem
scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ ego qui supra maio presbiter et abbas
+ ego petrus presbiter et primiclericus.
Torna all'inizio