|
41
+ In nomine Domini. Sexto anno principatus domni Paldolfi gloriosi principis
et primo anno principatus domni Landolfi magni principis filii eius, mense
augusto, quintadecima indictione. Ego Poto, filius quondam Roffrid, declaro
me hereditatem habere foras hanc Beneventi civitatem in loco Calcara, pertinentem
mihi per hereditationem iuxta legem a parte supradicti genitori mei et
ipsius genitori mei fuit pertinentem per brebe divisionis, quod Petrus genitor
eius una cum Rodelgardus germanum suum factam habuerunt cum Roffrid et
Edelradus filii Potelfrid et cum Totone et Potone filii Dauferi, quod cum ipsa
alia munimina inde aput me firmatam reteneor; set ipsius genitori mei fuit
42
exinde pertinentem ipsa portione supradicti Petri genitori sui et ipsam quartam
partem Castelmanni filii Aloare, et integram ipsam quartam partem, que fuit
de Dauferi filii Erchensende. Modo namque de ipse tribus quarte quibus ipsius
genitori mei exinde legibus fuerunt pertinentes et michi exinde legibus pertinere
devetur integram tertiam partem congruum habeo in integrum illud
donare Audoaldi comiti, filio bone memorie Aldemari comiti; set dum hoc
intellexit Adeltruda uxor mea ideo me rogare cepit ut et ipsa a parte sua plicaret
se in hac donationem propter quartam suam partem, quam de
ipsa portione mea ex eisdem rebus legibus percipere et habere debet per ipsum
suum scriptum morgincaph, a me ei emissum atque firmatum alio die nostre
copulationis; ego autem preces eius venigne exaudivi, sicut ipsa me deprecavit.
Quapropter ego qui supra Poto quam et ego nominata Adeltruda, que
sum uxor eius, ideo dum nobis congruum esse videtur bona etenim nostra voluntate,
ante idoneos subscriptos testes et michi predicte mulieri iuxta legem
consentientem eodem vir et mundoalt meum, in cuius mundium me subiacere
cognosco, per hanc quoque videlicet cartulam ambo hunanimiter pariterque consensu
donavimus tibi eidem Audoaldi comiti integram ipsam portionem nostram,
quam superius patefecimus pertinentem habere in ipsis rebus de supradicto
loco Calcara. Ideo de integram ipsam quartam partem quod ipsius genitori
et soceri nostro fuit pertinentem a parte supradicti genitori sui et de integram
ipsam quartam partem, quod ipsius genitori et soceri nostri pertinuit de
supradicto Castelmanno, quam et de integram ipsam aliam quartam partem,
que fuit de Dauferi monacho, integram tertiam partem tibi donavimus et nec
nobis nec cuicumque alteri habendum nullam inde reservabimus, set una cum
inferius et superius, atque cum viis et aquis, sepis, limitibus, arboribus pomiferis
et impomiferis, campis et silvis, cultum et desertum, cum coherentiis et abiacentiis
suis omnibusque suis pertinentiis et cum integra ipsa portione nostra
de ipso brebe divisionis et cum ipsa alia munimina inde pertinentes et continentes,
trasactibo nomine, illud tibi ei Audoaldi comiti donavimus habendum
et possidendum, ita tamen ut semper ipsa munimina et ipsum brebe
divisionis ad communiter habeatis cum ipsi consortes nostri, sicuti nos illam
cum ei ad communem habere debuimus; unde pro confirmandam hanc nostra
donatione recepimus a te exinde iuxta legem launegilt mantellum unum et
quattuor solidos constantinatos boni mezani. Ea ratione ut amodo et et semper
tu iamdictus Audoaldus comes et tuis heredibus integra eadem nostra donatione,
uti prelegitur, habere et possidere debeatis securiter, inde faciendum
omnia quod volueritis sine nostra et de nostris heredibus aliqua contradictione
aut cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando tempore nos qui supra Poto
et Adeltruda aut nostris heredibus tecum prenominatus Audoaldus comes aut
cum tuis heredibus ex eadem nostra donatione per quacumque inventa ratione
44
causare aut contendere quesierimus, volendum inde vobis aliquid tollere vel
minuare seu de vestra illud subtrahere potestatem et dominationem, aut si hoc
retornare vel remobere quesierimus, ideo ante omnia quinquaginta solidos constantinatos
tam nos quam et nostris heredibus tibi tuisque heredibus componere
obligamus, et in antea omni tempore exinde adversus vos per invitis taciti
permaneamus. Igitur autem obligamus nos qui supra donatores et nostris
heredibus tibi eidem Audoaldi comiti et ad tuis hereredibus in tali ordine, ut si
eadem nostra donatione cuicumque alteri a nostra parte aut a parte supradicti
genitori et soceri nostri aut a parte genitrici et socere nostre per veracem scriptionem
datum vel obligatum seu alienatum esse paruerit, per invitis illud vobis
antistare et defendere debeamus a parte illorum una cum omnibus suis remeliorationibus,
secundum Langobardorum legem per eadem obligata pena; de colludio
autem si a vobis pulsati fuerimus ad sancta Dei evangelia legibus inde vobis
satisfaciamus, ab aliis vero hominibus nos autem neque nostris heredibus
exinde auctores et defensores non queratis habere, set si quiscumque homo
surrexerit, qui de eadem nostra donatione vobiscum causare voluerit, firmam
habeatis potestatem ipsa munimina cum ipso brebe divisionis ad legem ostendere
et cum causatoribus vestris inde contendite et omnem definitionem inde facite,
sicuti nos exinde facere debuimus, et predicta nostra donatione per vos
ipsos vobis defendite et securiter possidete, et aput quemcumque homo suspectionem
habueritis, quod de ipsa munimina ex ipsis rebus ex iamdicto loco
Calcara nostra donatione inde pertinentes et continentes habeant,
firmam habeatis potestatem inde causare et munimina ipsa recolligere et omni tempore
in supradicta ratione pro defensionem illas habere. Quam te Drogo clericum et
notarium taliter scribere rogavimus. Actum Beneventi.
+ Ego Radelhisio.
+ Ego Petrus.
+ Ego Madelfrit clericus et notarius.
| |